Tuesday, October 12, 2010

Illustrated: Leo, Asinus, et Vulpes Perfida


M0031 - M0032 - M0033
32. Leo, Asinus, et Vulpes Perfida. Iniit amicitiam cum asino vulpes, atque ita communiter exiere venatum. Cum autem leonem conspexisset vulpecula, verita ut evadere cursu posset, calliditate periculum vitare tentat et, ad leonem accedens, paciscitur vitam suam pro asini proditione. Leo tum quidem vulpi vitam promittit. Illa vero in laqueum inducit asinum, in quo captus cum haereret neque aufugere posset, capit prius vulpem leo atque ita ad devorandum otiose asinum accedit. Fabula indicat quod sociorum suorum proditores sibi etiam ipsi plerumque exitium accersant.

Asinus, Leo et Vulpes Perfida

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.
M0032 = Perry191. Source: Camerarius 115. This is Perry 191. Compare the story of the fox who betrays the wolf to the shepherd, #63, or the fox who urged the dog to go chase the rabbit, #172.