Sunday, October 31, 2010

Image: Lupus et Sus


M0101 - M0102 - M0103
102. Lupus et Sus. Lupus esuriens ivit per silvam, quaerens praedam suam, et invenit suem cum porcellis suis. Lupus dixit, “Bona domina, multum esurio; da mihi unum de porcellis tuis ad ientaculum.” Cui sus, “Amice, concedo quod petis, sed non est adhuc tempus edendi. Audistine hodie missam?” Cui ille, “Non audii.” Et sus, “Provectae enim aetatis es et debes aliquid audire de Deo priusquam comedas. Vocabo enim sacerdotes et clericos et audies officium, et interim parabitur ientaculum tuum.” Et lupus, “Annuo.” Sus igitur, ingrediens silvam, incepit clamare more suo, et statim venerunt omnes apri, sues, porci et porcelli qui fuerunt in silva ad clamorem eius et, invenientes lupum, suis morsibus miserrime dilaniaverunt, ita quod, vix vivus, evadens dixit, “Non fuit haec missa, sed miseria.”



M0102 (not in Perry). Source: Sheppey 69 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. This fable is not in Perry’s catalog, but compare the fable of the wolf, the pig and the piglets, #332.

Image: Lepus et Leonis Imperium


M0166 - M0167 - M0168
167. Lepus et Leonis Imperium. Leo quidam regnabat, non iracundus, neque crudelis, nec qui semper vires amaret, sed mansuetus ac iustus, velut hominum aliquis. Sub eius igitur imperio, narrant silvestrium habitum fuisse concilium animantium, quo vicissim darent poenas ferae cunctae vel acciperent invicem. Cum autem piacula luerent lupus agno, rupicaprae pardus, cervo tigris, et pax esset ubique, pavidus sic est locutus lepus, “Ast mihi hicce dies semper erat in votis, qui violentis quoque animalibus metuenda faciet quae sunt invalida.”



M0167 = Perry334. Source: Babrius 102 (translated into Latin prose). This is Perry 334. Compare the fable of the sheep seeking justice, #301.

Image: Camelus Flumen Transiens


M0145 - M0146 - M0147
146. Camelus Flumen Transiens. Camelus flumen transibat, quod magno aquarum impetu ferebatur. In quo cum forte alvum exonerasset, et excrementa ante se statim ferri undarum violentia vidisset, “Quid istud rei est,” inquit, “quod, quae retro me esse solent, ante me ferri videam?” Haec fabula de ea urbe narrari posset, in qua penes infimos ac stultos homines imperii summa est, neglectis praecipuis atque prudentibus viris.



M0146 = Perry321. Source: De Furia 353. This is Perry 321. Compare the fable of the manure and the apples, #739.

Illustrated: Cygnus et Ciconia


M0533 - M0534 - M0535
534. Cygnus et Ciconia. Cygnus, moriens, interrogabatur a ciconia, cur in morte, quam cetera animalia adeo exhorrent, multo suaviores quam in omni vita emitteret sonos, cum potius maestus esse deberet. Cui cygnus “Quia,” inquit, “neque cibi quaerendi cura amplius cruciabor, neque aucupum laqueos extimescam.”

Cygnus et Ciconia

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.
M0534 (not in Perry). Source: Abstemius 13. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable about the proverbial swan song, see #532.

Saturday, October 30, 2010

Illustrated: Simia Regina et Vulpes


M0114 - M0115 - M0116
115. Simia Regina et Vulpes. Simia, viso solio unde rex paulo ante discesserat, accurrit et illud occupat. Accedit deridens hanc vulpecula et ecquid imperet rogat. Simia astare illam et contemplari se reginam iubet. “Immo ego,” inquit vulpes, “ut celeriter hinc te abripias, suadeo.” Sed superbe despicientem dicta vulpis simiam canes, qui ante revertentem regem procurrerant, invadunt atque iam paventem et trepidam mordicus arripiunt et laceram et semivivam vix tandem amittunt, deplorantem illam et cupiditatum et stultitiae damna.

0309 De vulpe et simia

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images. This is an illustration for a different fable, but I think it fits this one, too, since we have here a monkey on the throne!

M0115 (not in Perry). Source: Daumas 267. This fable is not included in Perry’s catalog. For another story about the monkey as a would-be king, see #116. For a fable where the owl thinks she is the queen, see #465.

Illustrated: Apes et Musca


M0671 - M0672 - M0673
672. Apes et Musca. Apes et musca contendebant quae earum esset potentior, et dixit musca, “Cum tu et tui similes multo labore et ingenio mel ex floribus collegeritis et in cellulis vestris, quas item mirifice construitis, toto anno collocaveritis, homo in momento unius diei totum laborem vestrum sibi usurpat et, quod gravius est, vos ipsas interficit, et ego et mei similes postea de labore vestro comedimus. Et videtis quod ego, si mihi placet, iuxta regem sedeo vel, si magis voluero, super caput ipsius sublimis exsisto. Sed vos, si veneritis in conspectum regis vel ei appropinquare volueritis, continuo repellemini.” Tunc apes respondit, “Gloriam tuam, quia vana est, audire non possum. Sed hoc te volo scire: quanto te in altiori loco videro, tanto te viliorem habeo.”

Apes et Musca

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.
M0672 (not in Perry). Source: Romulus Anglicus 64 (shortened). This is Perry 521. For the flies eating honey, see #681.

Image: Lepores, Canes, et Vulpes


M0172 - M0173 - M0174
173. Lepores, Canes, et Vulpes. Lepores, cum canum impetus effugere semper cogerentur, ad vulpinam gentem supplicatum denique misere, auxiliares copias sibi commodare vellet. Vulpes, quas odium vetus et ira acris adversus canes stimulat, auxilia spondent. Coeunt; ad pugnae locum properant frequentes, at leporibus iubent stare otiosos ne forte, solita timiditate exterriti, animos strenue dimicantum corrumpant. Lepores promittunt se his inertiae legibus, quamquam turpibus, obsecuturos fore. Placidi ergo pugnam spectant. Postmodum tamen, cum vident vulpium phalanges, et numero et astu superiores, canibus praevalere, concurrere audent, si partem aliquam laudis et victoriae sibi asserere queant. Sed, ubi propius in taeterrimis hostium vultibus intuentur, omnes simul fugere et exemplo malo turmis socialibus suasere ut similem fugam caperent. Bellicosos solos pugnare expedit; imbellium agmen officit, nedum adiuvet.



M0173 (not in Perry). Source: Desbillons 7.6 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the famous fable about the cowardly rabbits and the frogs, #164. For the lion finding a way to make use of the rabbits in battle, see #19.

Image: Vulpes et Lupus in Lardario


M0065 - M0066 - M0067
66. Vulpes et Lupus in Lardario. Lupus obviavit vulpi, dicens ei, “Magnam famem habeo, nec scio ubi quicquam praedari potero.” Cui vulpes, “Si vis me sequi, satis abunde reficiemur.” Respondit lupus, “Libenter sequar. Eamus citius, quia fames me cruciat.” Duxit igitur eum vulpes ad lardarium, et intrat prius ipsa per quoddam foramen, et lupus post eam, sed cum magna angustia, quia foramen erat valde strictum. Invenerunt magnam copiam carnium et piscium. Vulpes vero, memor stricti foraminis per quod oportebat eam reverti, moderate sumpsit. Lupus quidem ingrossavit se ad plenum. Auditur interim tumultus a familia, et veniunt famuli cum canibus et fustibus; intrant lardarium. Vulpes autem hoc audiens fugit ad foramen et exivit. Lupus vero, volens exire nec valens prae ventris grossitudine, capitur, fustigatur, et canum dentibus discerpitur.


(image source: an illustration of Brer Rabbit and Brer Fox)

M0066 (not in Perry). Source: Sheppey 50 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. Compare the classic Aesop's fable where the fox herself trapped by her own swollen belly, #34.

Friday, October 29, 2010

Image: Luporum Legati ad Regem


M0103 - M0104 - M0105
104. Luporum Legati ad Regem. Lupi olim legatos miserunt ad Anglorum regem; unum rogant de genere suo marem unamque feminam in terras eius portare liceat. Rex providus abnuit et “Si isti duo,” dixit, “recipiantur, mox facile crescant in gregem milliarium; etenim malorum genus cito propagatur.”



M0104 (not in Perry). Source: Desbillons 7.3 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For someone who foolishly raises wolves instead of banishing them, see #78.

Image: Simia et Ursus


M0108 - M0109 - M0110
109. Simia et Ursus. Simia, quae valde prae omnibus animalibus fetum suum diligit, aliquando fetum suum in brachiis tenens ostendebat urso. At ille, irruens in simiam, fetum rapuit et devoravit. Simia vero, supra modum dolens, coepit cogitare quomodo posset se vindicare. Et, afferens ligna, de nocte posuit illa et disposuit circulariter circa ursum ubi erat relegatus. Et, igne apposito, combussit eum, qui primo parvipendebat quidquid ei simia viribus facere poterat. Multi servi laesi aliquando dominos suos occiderunt vel domos eorum incenderunt.


Image Source: A medieval bear.

M0109 = Perry708. Source: De Vitry 143. This is Perry 708. Compare the story of the fox whose children are abducted by the eagle, #410.

Image: Simia, Apothecae Custos


M0120 - M0121 - M0122
121. Simia, Apothecae Custos. Quidam habebat simiam in apotheca sua, ita sagax quod nullus aliquid furari poterat, simia quin videret. Mercator quidam dixit domino apothecae quod vellet aliquid furtivo subtrahere de apotheca, non obstante simia. Pactum faciunt pro certa pecunia. Mercator apothecam intravit, signa coram simia faciens, modo os aperiendo, modo nasum recurvando, modo oculos cum duobus digitis claudendo. Simia autem, sic etiam volens facere, oculos cum duobus digitis claudebat et medio tempore mercator pecuniam auferebat. Dominus vero, videns quod simia sic decepta erat, eam percutit. Altera vero die, iterum mercator in apothecam intravit, volens simiam eodem modo decipere oculos cum duobus digitis claudendo. Hoc videns simia, econtra oculos cum duobus digitis fortissime aperiens, quod secundario non posset decipi mercatori indicabat.


Image Source: A medieval monkey wearing a chain.

M0121 = Perry643. Source: Odo Appendix 3, Fable 13 (shortened). This is Perry 643. For other fables about the monkey as a mimic, see #122 or #123.

Image: Simius Decoratus


M0125 - M0126 - M0127
126. Simius Decoratus. Simius, politi et lepidi et urbani famam captare volens, munditiam exquisitam et omnem ornatum hominis pulchelli induit. Ita decoratus, conventum celebrem petit; magnam confidentiam rite praefert ac pro troffulo elegante sese gerit. Continuo meritis talibus honor habetur, at ille, gaudio gestiens ubi vult loqui, omnes pudere coepit quod animal ineptum honoraverint. Abiguntque et foras eiiciunt. Fabula hos monet qui ornatu corporis splendido abundant sed sensu communi carent.



M0126 (not in Perry). Source: Desbillons 12.4 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Brun and Le Noble as his sources. Compare the fable of the bird in borrowed feathers, #449, or the donkey in the lion’s skin, #56.

Thursday, October 28, 2010

Image: Ursus Cornua Cupiens


M0135 - M0136 - M0137
136. Ursus Cornua Cupiens. Quaerebat ex urso lupus quare caput semper demissum gereret. “Quia,” inquit ursus, “debile illud est et infirmum.” “At tu,” inquit lupus, “cornibus armato, quemadmodum armata esse capita taurorum cernis.” “Quis hoc,” inquit ursus “praestare mihi poterit?” “Multa,” inquit lupus, “homines norunt, quos Natura singulari ingenio et industria instruxit. Inter eos igitur huius rei artificem quaeres.” Ursus paruit monitis lupi, et hominem invenit tandem qui cornua se additurum ipsi profiteretur. Tum artifex “Nunc perforabo,” inquit, “eam capitis partem, cui tu potissimum inseri cornua volueris.” “Minime,” inquit ursus; “desiperem enim, si hoc fieri permitterem.” “At ego aliter,” inquit artifex, “cornutum te reddere non potero.” “Carebo igitur,” inquit ursus, “potius cornibus, quorum cupiditas utinam non aures mutilasset meas.”



M0136 (not in Perry). Source: Camerarius 269 (shortened). This fable is not included in Perry’s catalog. By contrast, compare the story of the bull who wanted to get rid of his horns, #281.

Image: Cuniculus et Aquila


M0176 - M0177 - M0178
177. Cuniculus et Aquila. Aquila, in altissima arbore nidulata, catulos cuniculi, qui longe illic pascebantur, in escam pullorum suorum rapuerat. Quam cuniculus blandis orabat verbis ut suos sibi filios restituere dignaretur. At illa eum ut pusillum et terrestre animal et ad sibi nocendum impotens arbitrata, eos in conspectu matris unguibus dilacerare et pullis suis epulandos apponere non dubitavit. Tunc cuniculus, filiorum morte commotus, hanc iniuriam minime impunitam abire permisit. Arborem enim, quae nidum sustinebat, radicitus effodit. Quae, levi impulsu ventorum procidens, pullos aquilae, adhuc implumes et involucres, in humum deiecit, qui, a feris depasti, magnum doloris solatium cuniculo praebuerunt. Haec indicat fabula neminem potentia sua fretum imbecilliores debere despicere, cum aliquando infirmiores potentiorum iniurias ulciscantur.



M0177 = (not in Perry). Source: Abstemius 81. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the fox and the eagle, #410.

Image: Lepus et Vulpes apud Iovem


M0174 - M0175 - M0176
175. Lepus et Vulpes apud Iovem. Lepus et vulpes a Iove petebant: haec ut calliditati suae pedum celeritatem, ille ut velocitati suae calliditatem adiungeret. Quibus Iuppiter ita respondit, “Ab origine mundi e sinu nostro liberalissime singulis animantibus sua munera sumus elargiti; uni autem omnia dedisse aliorum fuisset iniuria.”



M0175 (not in Perry). Source: Abstemius 87. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the fox and the wolf petitioning Jupiter, #62, or the peacock petitioning Juno, #544. Read a Fabula Facilis version of this fable.

Image: Vulpes, Lupus, et Pisces


M0066 - M0067 - M0068
67. Vulpes, Lupus, et Pisces. Lupus obvians vulpi ait, “Compater, unde venis?” Et vulpes, “Pisces optimos cepi et sufficienter comedi.” Quaesivit lupus, “Quomodo cepisti?” Ait vulpes, “Caudam in aquam posui, diu tenui, pisces caudae adhaeserunt et traxi eos ad terram et comedi.” Et lupus, “Numquid sic ego pisces capere possum?” Ait vulpes, “Optime poteris, cum sis fortior quam ego.” Perrexit ergo lupus festinanter et caudam in aquam posuit et diu tenuit donec esset congelata. Post longam moram, voluit caudam extrahere, credens quod multitudo piscium ei adhaereret, sed non potuit propter gelicidium quod caudam tenuit. Detentus est ibi usque mane et venerunt homines et lupum fere usque ad mortem fustigaverunt. Et cum vix evasisset, maledixit compatri suo, qui pisces sibi promisit et verbera et vulnera persolvit.



M0067 = Perry625. Source: Odo, Fable 74 (shortened). This is Perry 625. For the story of a monkey who goes fishing, see #123.

Wednesday, October 27, 2010

Image: Simius Iudex, Serpens, et Vir


M0118 - M0119 - M0120
119. Simius Iudex, Serpens, et Vir. Serpens, ingenti oppressus saxo, rogavit virum, illac iter habentem, ut a se onus amoliretur, pollicitus ingentem se illi thesaurum, si hoc faceret, daturum. Quod cum vir mitis fecisset, non modo promissa non solvebat, sed hominem morte dignum esse dicebat. Dum ita contenderent, accidit ut simius illac transiret qui, iudex et arbiter electus, “Non possum,” inquit, “inter vos tantas componere lites, nisi videro prius quo pacto serpens sub saxo stabat.” Cum ergo vir serpenti saxum imposuisset, inquit simius, “Ingratum animal sub saxo relinquendum censeo.”



M0119 (not in Perry). Source: Abstemius 136. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the man, the dragon and the fox, #629.

Image: Lepus, Vulpes, et Canis


M0171 - M0172 - M0173
172. Lepus, Vulpes, et Canis. Vulpes, cum fugaretur a cane et iamiam esset capienda nec ullam aliam evadendi viam invenire se posse cognosceret, “Quid me,” inquit, “O canis, perdere cupis, cuius caro tibi usui esse non potest? Cape potius leporem illum (non procul enim lepus aberat) cuius carnem suavissimam mortales esse commemorant.” Canis igitur, motus consilio vulpis, omissa vulpe, leporem insecutus est, quem tamen ob incredibilem eius velocitatem capere non potuit. Paucis post diebus, lepus, conveniens vulpem, vehementer eam accusabat (verba enim eius audierat) quod se cani demonstrasset. Cui vulpes, “Quid me accusas, lepus, quae te tantopere laudavi? Quid diceres, si te vituperassem?”



M0172 (not in Perry). Source: Abstemius 86. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the fox who betrays the donkey to the lion, #32.

Illustrated: Asinus Excors, Vulpes, et Leo


M0235 - M0236 - M0237
236. Asinus Excors, Vulpes, et Leo. Leo, aegrotans, vulpeculam orat sibi cibum ut inveniat. Illa abiit et ad asinum solum in prato oberrantem devenit ac inquit, “Quin mecum te confers ad tui generis animalia, quae plurima intra nemus convenere?” Asinus illam sequitur, sed leo ita fuerat morbo debilitatus ut asinum retinere non posset. Asinus elapsus in suum pratum revertitur. Redit ad eum vulpecula et vere asinum esse ait, qui leonis amatoris complexus fugerit. Asinus vulpi credit et iterum ad leonem accedit, qui eum iugulat; tum iubet vulpem carnes apparare. Vulpecula ut iussa fuerat facit, sed exemptum cor ipsa devorat. Requirenti autem leoni dicit asinum cor non habuisse. Hoc leo incredibile esse dicit. Tum vulpes “An putas,” inquit, “iterum ad te adduci hunc potuisse, si cor haberet?”

Leo, Vulpes et Asinus sine Corde

Click here for a SLIDESHOW of all the Gole images.
M0236 = Perry336. Source: Camerarius 388 (shortened). This is Perry 336. See the note to #860 for how being without a cor means being without any brains or intelligence. The fox, of course, knows not to get too close to the lion; see #25.

Illustrated: Vulpes, Lupus, et Caseus


M0069 - M0070 - M0071
70. Vulpes, Lupus, et Caseus. Dum putei liquor placidus lunae plenae simulacra speculo suo redderet, vulpes ieiuna illuc forte accessit, victum quaeritans; fames malesuada eam perpulit ut caseum pinguem super summis aquis innatare crederet. Vulpes ergo, cum itus facilis esset situlis duobus qui vices alternabant, in situlum ad marginem elatum sese iniicit. Sed sic delapsa, mox errorem suum luget et se perituram deputat. Iam biduum consumptum erat cum lupus tandem advenit. Quem vulpes conspicata, “In situlum,” ait, “te cito immitte; caseus opimus hic mihi repertus est. Comedi quantum cupiditas mea voluit; nunc satura, cogor hunc caseum deserere, sic abrasum, ut vides,” luna scilicet decreverat, et simul lunae imago. Lupus credulus obsequitur; sursum propellit vulpem et, parum anxia quid lupo fieret, vado haerentem liquit.

Vulpes et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the Tilney images. Although this is an image for a different fable about the fox, the wolf and the well, it works for this one, too!

M0070 (not in Perry). Source: Desbillons 8.24 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For another story about the moon mistaken for cheese, see the story of the three travelers, #925.

Tuesday, October 26, 2010

Illustrated: Simia, Camelus, et Elephantus


M0119 - M0120 - M0121
120. Simia, Camelus, et Elephantus. Cum de rege e suis eligendo agerent bruta, camelus et elephantus progressi inter se contendebant, ambo ceteris ob corporis molem et robur praelatum iri sperantes. At simia utrosque imperio ineptos esse affirmavit: camelum quidem quod bilem ad iniustos puniendos non haberet; elephantum vero quod, si regnaret, a porcellorum insidiis summopere esset metuendum.

Camelus et Simia

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images. Although this is an image for a different fable, it can work with this fable, too!

M0120 = Perry220. Source: De Furia 280. This is Perry 220. According to ancient Greek animal lore, the camel supposedly did not have a gall bladder; hence the monkey’s complaint that the camel has no bile, referring to the yellow bile which, according to the theory of the humors, would make someone “choleric” and a good fighter. Likewise, elephants were supposedly afraid of pigs (something like the modern legend that elephants are afraid of mice). For another fable about legendary animal fears, see the story of the lion and the rooster, #797.

Image: Lepus Cornua Cupiens


M0162 - M0163 - M0164
163. Lepus Cornua Cupiens. Lepus vidit cervum, magno corpore et erectis cornibus gloriosum et, suam parvitatem aegre ferens, Iovem adiit, volens de humili sua conditione querimoniam facere. Et ait Iovi, “Tibi, quia creator es et dominus, de humili sorte meae conditionis conqueror, quia, cum ceterae bestiae diversis Naturae muneribus sunt superbae, nihil mihi collatum est, nisi pedum levitas ad fugam habilis. Rogo ergo te, Creator, ut talia per te habeam cornua qualia cervus habet,” et exauditus est a Iove. Receptisque cornibus onerata fronte, currere nequivit, sed et repere vix potuit, et sic plus rogaverat quam portare posset. Sic multi magnis honoribus inhiant, quibus adeptis, cum eos gerere nesciant, viliores fiunt quam prius fuerant.



M0163 = Perry658. Source: Romulus Anglicus 127. This is Perry 658. Having horns also causes trouble for the deer, #161, and also for the ox, #282. Read a Fabula Facilis version of this fable.

Image: Lepus in Puteo et Vulpes


M0175 - M0176 - M0177
176. Lepus in Puteo et Vulpes. Lepus, sitim ut aqua extingueret, in puteum descenderat largisque haustibus se satiaverat. Inde cum vult reverti, occlusa via, inops consilii, vehementer se cruciat. Quod animadvertens vulpes, quae forte illum ibi offenderat, “Maximo,” inquit, “mehercule versaris in periculo. Sed prius te oportuit deliberare, qua via ex puteo posses ascendere, ac deinde demum descendere.”


(image source: a medieval fox)

M0176 = Perry408. Source: Syntipas 10 (translated into Latin). This is Perry 408. For a story about a fox stuck in a well, see #64 or #327.

Image: Vulpes et Nauta


M0072 - M0073 - M0074
73. Vulpes et Nauta. Vulpes, volens mare transire, rogavit nautam ut se transferret; quod, naulo constituto, nauta fecit. Cum autem iam ad aliud litus ventum fuisset, nauta petiit naulum. At vulpes minxit super caudam et aspersit oculos nautae et quasi excaecavit eum, et saltavit ad terram extra navem. Et dixit nauta, “Malum salarium reddidisti mihi.” Cui vulpes, “Aliter fieri non potuit, iuxta illud quod scriptum est: Servitium, dico, perdit qui servit iniquo.”



M0073 = Perry610. Source: Sheppey 35. This is Perry 610. Compare the fable of the wolf as passenger, #74.

Monday, October 25, 2010

Image: Sorex et Mus


M0214 - M0215 - M0216
215. Sorex et Mus. Sorex, acutos sonos ore stridulo ciere solitus, cum crederet sese belle cantitare, gestiebat et sibi plaudebat; iocans, muris taciturnitatem etiam carpebat. At ille “Si saperes,” ait, “pariter taceres.” Quo dicto, mus cavum subiit. Mox autem feles supervenit, soricis inepti stridore crebrescente admonita, et tacito gressu accedens incautum occupat. Atque ita sorex suo indicio proditus perit.



M0215 (not in Perry). Source: Desbillons 10.41 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. This fable appears to be inspired by the proverb Suo ipsius indicio periit sorex (see Erasmus, Adagia 1.3.65). Compare the fable about the mole who warns the mouse to be careful, #190. Read a Fabula Facilis version of this fable.

Image: Lupus et Histrix


M0096 - M0097 - M0098
97. Lupus et Histrix. Lupus esuriens in histricem intenderat animum, quem tamen quia sagittis undique munitus erat invadere non audebat. Excogitata autem eum perdendi astutia, illi suadere coepit ne pacis tempore tantum telorum onus tergore portaret, quandoquidem ne alii quidem sagittarii, nisi cum proelii tempus instaret, portarent. Cui histrix “Adversum lupum,” inquit, “semper proeliandi tempus esse credendum est.”


Here is a histrix from the Bestiaria Latina Zoo.

M0097 (not in Perry). Source: Abstemius 69. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the fox and the boar sharpening his tusks, #149.

Image: Lupus et Presbiter


M0100 - M0101 - M0102
101. Lupus et Presbiter. Presbiter quidam docuit lupum litteras. Presbiter dixit A et lupus similiter. Presbiter dixit B, et lupus similiter. Presbiter dixit C et lupus similiter. “Modo congrega,” ait presbiter, “et sillabica.” Et respondit lupus, “Sillabicare non scio.” Cui presbiter, “Ut tibi melius videtur, sic dicito.” “Mihi videtur quod hoc optime sonat: AGNUS.” Tunc presbiter ait, “Quod in corde, hoc in ore.”


A wolf at school, 13th century (image source).

M0101 = Perry688. Source: Romulus Appendix 65 (Oesterley). This is Perry 688. For a fable about teaching a donkey, see #239.

Image: Vulpes et Lupus in Fossam Delapsus


M0064 - M0065 - M0066
65. Vulpes et Lupus in Fossam Delapsus. Lupum in fossam lupariam delapsum vulpes conspicata, irridebat et circum oras et fossae marginem laetabunda saltitabat, stolidum animal illum appellans, qui hominum fraudes non animadvertisset. Dum sic ergo lasciva gestiret, subsidens terra eam traxit in praeceps. Quam delabentem lupus conspicatus, “Maximum,” inquit, “nunc mortis meae solacium ad Manes feram, videns vulpem, quae me irridebat, mecum pereuntem.”


Here is an image for the story (image source), showing what a fox looks like leaping.
M0065 (not in Perry). Source: Abstemius 141. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable about seeing your enemy defeated, see #494 or #595.

Image: Lupus et Leones


M0090 - M0091 - M0092
91. Lupus et Leones. Lupus quidam robustior inter lupos natus erat, quem “Leonem” cognomine vocabant. Stolidus ille, et gloriae impar ferendae, a tribulibus segregavit se ac cum leonibus conversabatur. Vulpes autem, cavillatrix, “Ne ad sanam mentem tantum,” inquit, “sim umquam reducenda, quantum tu nunc vano fastu intumescis! Quippe qui inter lupos revera leo videris, interque leones rursus comparatione fis lupus.”


Here is an image for the story (image source) showing a wise fox.
M0091 = Perry344. Source: Babrius 101 (translated into Latin prose). This is Perry 344. Compare the fable of the ram who thought he could fight a bull, #314.

Sunday, October 24, 2010

Illustrated: Lupus et Leo, Amici


M0091 - M0092 - M0093
92. Lupus et Leo, Amici. Lupus et leo, contracta inter se amicitia, victum quaeritabant. Tum lupus, audito ovium balatu, “Confide,” inquit, “amice; cibus iam aderit.” Secutus ergo ovium vocem, cum ad ovile pervenisset, reperit illud optime munitum et canes prope dormientes. Reversus igitur ad leonem, “Non placet,” inquit, “mihi quod in praesentia edamus oves; macilentae enim admodum sunt. Sinamus eas pinguescere, redituri cum fuerint pingues effectae.” Fabula arguit qui, impediti ne quid faciant, se noluisse argumentantur.


Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images. This is an image for a different fable, but I thought it suited this one well.

M0092 (not in Perry). Source: Abstemius 142. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the hypocrisy of the fox in the story of the fox and the grapes, #37.

Image: Lupa et Canis


M0097 - M0098 - M0099
98. Lupa et Canis. Canis, lupam insequens, crurum pernicitate et robore gloriabatur, fugere lupam credens quod infirmior esset. Conversa autem, illa sic allocuta fertur canem, “Non tam tuas quam domini tui metuo minas.”


Here is an image for the story (image source) - just imagine having this she-wolf snarling back at you!
M0098 = Perry407. Source: Syntipas 38 (translated into Latin). This is Perry 407. Compare the fable of the donkey chasing a lion, #235.

Image: Lupi et Corvus


M0093 - M0094 - M0095
94. Lupi et Corvus. Corvus partem praedae petebat a lupis quod eos totum diem comitatus esset. Cui illi “Non tu nos,” inquiunt, “sed praedam sectatus es, idque eo animo ut ne nostris quidem corporibus parceres, si exanimarentur.” Merito in actionibus non spectatur quid fiat, sed quo animo fiat.


Here's an illustration for the fable (image source) showing a wolf and a crow.
M0094 (not in Perry). Source: Jacobs & Doering 16. This fable is not included in Perry’s catalog. For another fable about a crow and a wolf, see #435.

Image: Vulpes, Lupus, et Tria Vera


M0071 - M0072 - M0073
72. Vulpes, Lupus, et Tria Vera. In lupum vulpes quae inciderat misella, vivam se ut caperet precabatur neque vetulam interimeret. Qui “Si mihi tres,” ait, “easque veras dixeris sententias, per Panem vitae parcam tuae.” Vulpes contra, “Utinam primum non fuisse obviam factus mihi! Dein utinam occurrisses caecus! Et super his habe,” inquit, “tertiam: utinam non ad seriorem pervenias aetatem nec mihi denuo obviam occurras!”


Here is an image for the story (image source) showing the defiant fox.
M0072 = Perry159. Source: Babrius 53 (translated into Latin prose). This is Perry 159. The wolf swears by Pan, the Greek god of the woods and hills. For another story of “three true things,” see #543.

Saturday, October 23, 2010

Image: Lupi Duo, Oves, et Opilio


M0086 - M0087 - M0088
87. Lupi Duo, Oves, et Opilio. Scelesta ventris rabies lupos duos premebat et in gregem urgebat; metus autem impetum reprimebat. Vident quidem pecus imbelle at pariter vident et opilionem validum et canes impigros. Quid agant? Dum unus post dumeta opaca in insidiis cubat, alter it audax, recta via procurrens, contra gentem lanigeram. Quem canes simul adspiciunt, latratibus diris saeviunt ruuntque; accurrit ipse fervidus opilio: “Agite, insequimini, dedam neci.” At lupus, pedibus melior, viribus totis fugit subitque silvam; denique hostes suos eludit. Opilio igitur tristis ad gregem redit et attonitus haeret. Heu! Dum hinc abscedit improvidus, alter iste latro interea irruit praedamque rapuit, et locum, ubi socius saucibus siccis exspectabat, per circuitus notos repetiit. Haec fabula docet non semper periculum ibi maximum esse ubi maxime eminet.



M0087 (not in Perry). Source: Desbillons 12.6 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Launay as his source. Compare the fable of the two wolves who decide to do good for the people, #103. For another fable about a diversion, see #347.

Image: Lupus Monachus


M0099 - M0100 - M0101
100. Lupus Monachus. Lupus, in senium deductus, cum non amplius venari posset, sese religioni addixit, sumptoque monachi habitu, cibum ostiatim mendicabat. Reprehensus ab alio lupo, “Quid vis,” inquit, “faciam? Dentes deciderunt, currere non valeo, quare aliter vivere posse diffido.”


Here is an image for the story (image source) show the wolf as a would-be monk.
M0100 (not in Perry). Source: Abstemius 134. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the cat who became a monk, #390.

Image: Lupus et Canes Duo


M0079 - M0080 - M0081
80. Lupus et Canes Duo. Lupus, ex alta specula contemplatus canes geminos, gregis ovium custodes, inter se pugnantes et sese mutuis morsibus dilacerantes, spem concepit posse tuto oves invadere. Magno igitur impetu in oves delatus, cum unam oppido pinguem rapuisset, concite fugiebat. Canes, id conspicati, omissa domestica pugna, lupum fugientem assecuti, tantis illum affecere vulneribus ut vix posset evadere. Cum autem mox ab alio lupo interrogaretur cur solus gregem esset adortus, ubi tam validi erant propugnatores, “Domestica,” inquit, “pugna deceptus sum.”


Here is an illustration for the story (image source) showing a discouraged wolf.
M0080 (not in Perry). Source: Abstemius 153. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the snake and the cat fighting, #616.

Illustrated: Lupus cum Canibus Nutritus


M0077 - M0078 - M0079
78. Lupus cum Canibus Nutritus. Pastor, cum lupi catulum recens natum invenisset, sublatum una cum canibus nutrivit. Postquam autem adolevit, si lupus aliquis forte rapuisset ovem, eum ille quoque cum ceteris canibus insequebatur. At si quando canes eum insequi non valerent et defessi redirent, ipse tamen pergebat donec illum assecutus, secum utpote lupus praedae particeps esset, atque deinde revertebatur. Sin autem lupus nullus in gregem insiliens ovem abripuisset, tum ipse furtim necabat et una cum canibus comedebat; donec pastor, re cognita, eum arbori suspensum occidit.

Lupus in Ovis Pelle

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images. Although this is an illustration for a different fable, it works for this one, too - since the shepherd has hanged the wolf!

M0078 = Perry267. Source: De Furia 232. This is Perry 267. For a story of someone who knows better than to raise wolves, see the story of the wolf ambassadors to the king, #104.

Friday, October 22, 2010

Illustrated: Lupus et Pastor, Compatres


M0080 - M0081 - M0082
81. Lupus et Pastor, Compatres. Contigit quod quidam paterfamilias habuit duodecim oves. Voluit peregrinari et commendavit oves suas lupo, compatri suo, et compater iuravit quod bene conservaret eas. Profectus est statim. Lupus interim cogitavit de ovibus et uno die comedit de una, altera die de alia, ita quod vix tres invenit paterfamilias quando reversus est. Quaerebat a compatre quid factum fuerit de aliis ovibus. Respondit lupus quod mors ex temporalitate venit super eas. Et dixit paterfamilias, “Da mihi pelles,” et inventa sunt vestigia dentium lupi, et ait paterfamilias, “Reus es mortis,” et fecit lupum suspendi.

Lupus Familiaris et Pastor (1)

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.
M0081 (not in Perry). Source: Odo, Fable 23. This fable is not in Perry’s catalog, but it is quite similar to the story of the shepherd who foolishly grows accustomed to the wolf’s presence, #843.

Illustrated: Lupus, Corvus, et Aries


M0094 - M0095 - M0096
95. Lupus, Corvus, et Aries. Lupus vidit aliquando corvum super arietem sedentem, graviterque suspirans, talia locutus est, “Corvus iste beatus est et felici hora natus, quia, ubicumque sedeat, quidquid dicat, quidquid faciat, non est qui ei male loquatur. Mihi autem, si talis daretur sedes, omnes qui viderent magnis in me vocibus clamitarent, et quasi ad salutem arietis fugare me properarent.”

cornix et ovis

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. This is actually an illustration for another fable, so you will have to imagine the wolf for yourself!
M0095 = Perry670. Source: Romulus Anglicus 49. This is Perry 670. For another fable about a crow and a wolf, see #435.

Illustrated: Lupus Fugiens et Pastor


M0082 - M0083 - M0084
83. Lupus Fugiens et Pastor. Cum venatorem instantem fugeret lupus, et pastor vidisset qua parte fugeret et quo se loco absconderet, ille, vehementer metuens, “Oro te, pastor,” inquit, “ne me prodas innocentem. Nihil umquam mali tibi feci.” Et pastor “Noli,” inquit, “timere; alteram venatori monstrabo partem.” Mox venator, cum advolasset, “Pastor, vidistine huc,” inquit, “lupum venientem?” Huic pastor, voce maxima, “Venit ille quidem, sed laeva fugit.” At simul, oculis clam dextram partem designat. Venator non intellexit nutum et, festinans, abiit. Tum lupum pastor interrogat, “Quam tu mihi habebis gratiam quod te celavi?” Tum ille “Maximas,” inquit, “linguae tuae gratias ago, at oculis tuis fallacibus,” secum murmurans subiecit, “talem gratiam referam, ut ex minore in dies ovium numero cognoscas - quam memor sim meriti tui!”


Here is an illustration for the story (image source) from a 15th-century edition of Aesop's fables; this actually shows what is supposed to be a fox but I thought it might look a bit like a wolf!

M0083 = Perry022. Source: Gildersleeve 29 (shortened). This is Perry 22. Greek versions of this fable are about a fox. Phaedrus told the story about a rabbit, lepus. This lepus turned into a lupus in the medieval Latin tradition. Compare the story of the deer seeking refuge from the lion, #158.

Image: Lupus et Bovis Cadaver


M0095 - M0096 - M0097
96. Lupus et Bovis Cadaver. Lupus, senio confectus, cum amplius venari non potest, magna cruciabatur fame, nec aliquem cognatum aut amicum qui eum cibo iuvaret poterat invenire. Dum ergo maestus ingentem peragraret silvam, in bovis cadaver incidit. Quod vix coeperat laniare, cum non solum ceteri lupi, verum etiam vultures, corvi et cornices illuc se contulerant, lupum orantes ut se in amicitiam et in partem praedae admitteret. Tunc secum lupus, “Quem, paulo ante, fratres et filii negligebant, ecce alienigenae animantes nunc honore prosequuntur et amicum expetunt. Non mihi, sed bovi hunc exhibent honorem.” Fabula indicat pauperem cunctis odiosum esse, divitibus vero ab omnibus honorem exhiberi.


Here is an illustration for the story (image source), showing a wolf with his prey.
M0096 (not in Perry). Source: Abstemius 191. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the apple tree who has no more friends, #710.

Thursday, October 21, 2010

Image: Lupi et Canes, Amici


M0078 - M0079 - M0080
79. Lupi et Canes, Amici. Lupi canibus olim dixere, “Quid, cum omnino nobis similes sitis, eadem quoque nobiscum mente ut fratres non estis? Et sane nihil a vobis, nisi voluntate, discrepamus. Nos enim in libertate vivimus, vos hominibus subiecti et servi, verberibus obnoxii, vinculis ad collum pressi, et custodiendis gregibus addicti; cum vero cibum sumunt, vobis ossa tantum obiiciunt. Quapropter si nostra vobis amicitia grata est, greges omnes in nostram potestatem tradite omniaque communia erunt, atque nobiscum ad satietatem vescemini.” His dictis paruere canes sed, vix in speluncam cum lupis ingressi, statim ab ipsis dilacerati sunt.



M0079 = Perry342. Source: De Furia 302. This is Perry 342. For a fable where a dog manages instead to outwit the wolf, see #362.

Image: Lupus Imperator et Asinus


M0092 - M0093 - M0094
93. Lupus Imperator et Asinus. Lupus quidam, qui lupis ceteris imperabat, legem olim tulit ut praedam, quam unusquisque caperet, in medium conferret et ceteris impertiretur. Asinus, his auditis, iubam quatiens atque subridens, “Egregie quidem,” ait, “O luporum imperator, pronuntiasti. Sed praedam quam tu heri cepisti, quinam tuo in cubili ut ea solus vesci posses, clanculum reposuisti? Agedum, adfer huc illam ut ceteris dividatur.” Ad haec lupus, stupore perculsus, legem protinus abrogavit. Fabula demonstrat quod qui leges definire videntur, ea quae definivere atque iudicavere, ipsi plerumque minime observant.


Here is an illustration for the story (image source) showing a wolf lurking by his cave.
M0093 = Perry348. Source: De Furia 111. This is Perry 348. Compare the hypocrisy of the lion’s share, #16 or #31.

Image: Lupus Parvulus et Pastor


M0076 - M0077 - M0078
77. Lupus Parvulus et Pastor. Pastor, lupum parvulum cum invenisset, eum penes se enutrivit ac, ubi adolevit, pecudes ex vicinis armentis rapere docuit. Quod lupus cum egregie didicisset, “Cave,” olim pastori ait, “ne me rapiendi artem postquam docueris, multas ex tuis gregibus oves desideres.”


ere is an image for the story (image source) showing a young wolf.
M0077 = Perry366. Source: De Furia 373. This is Perry 366. For another fable about raising wolf cubs, see #842. Read a Fabula Facilis version of this fable.

Image: Vulpes, Lupus, et Asini Privilegium


M0070 - M0071 - M0072
71. Vulpes, Lupus, et Asini Privilegium. Leo edixit ut omnia animalia coram eo comparerent et, illis congregatis, petiit si quis abesset. Asinus vero aberat, in quodam prato viridi et delectabili se depascens. Pro quo producendo, lupum tamquam fortem et vulpem tamquam prudentem transmittebat. Qui, accedentes ad asinum, sibi nuntiarunt ut, more aliorum, coram domino suo compareret. Asinus respondens dixit se tali privilegio tutum, quod ab omnibus edictis exemptus fuerat. Nuntii petierunt ut eius privilegium legerent, quod asinus concedebat. Altercatione quidem exorta inter lupum et vulpem quis eorum legeret, sors cecidit super vulpem, quae privilegium sibi demonstrari petiit. Cui asinus dixit, “Sub pede dextro lege confidenter.” Asinus sic vulpis accedentis oculos percutiendo avulsit. Unde lupus praecavens dixit, “Qui clerici probantur peritiores, non sunt in opere cautiores.”



M0071 = Perry638. Source: Odo Appendix 1, Fable 17 (shortened). This is Perry 638. Compare the fable of the mule and his name, where it is instead the wolf who gets kicked, #254.

Wednesday, October 20, 2010

Illustrated: Simius et Circulator.


M0128 - M0129 - M0130
129. Simius et Circulator. Circulator quidam, splendide vestitus et specie ornamentorum illustris, a simio conspectus forte fuit et fatigatus precibus ut sibi quoque vestem similem atque ornatum tribueret. Hoc ille se facturum promisit, sed “Necesse est,” inquit, “ut catenula quoque devinciri te sinas.” Atque ita prolatam vestem valde pulchram auroque distinctam iussit accipere hanc et induere simium, sed ea qua dictum esset conditione. Simius, splendore vestis inescatus et mirifice cupidus illius amictus, simul etiam catenulam iniici sibi patitur, qua alligatus servitutem postea in vinculis perpeti coactus est.

0312 De simia et histrione

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.
M0129 (not in Perry). Source: Camerarius 511. This fable is not in Perry’s catalog, but you can find it in the Speculum Sapientiae 3.12. Compare the fable of the horse and the reins, #269.

Illustrated: Ficus et Spina


M0707 - M0708 - M0709

708. Ficus et Spina. Cum ficus grossis esset gravis, florebat spina. Haec igitur ad ficum, “Ubi flores tui sunt?” ait. Cui ficus “Ubi fructus tui,” inquit, “sunt?” “At mihi,” inquit spina, “fructus Natura negavit.” “Quare tu igitur,” inquit ficus, “flores in me requiris, cum floribus multo praestantiores fructus videas?”

0223 De spina et ficu

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.

M0708 (not in Perry). Source: Camerarius 271. This fable is not in Perry’s catalog, but you can find it in the Speculum Sapientiae, 2.23. For the dangers of fruit, see the story of the apple tree, #714.

Illustrated: Columba et Lutum


M0512 - M0513 - M0514
513. Columba et Lutum. Columba candida delata impetu in lutum et inquinata fuit. Cum irrideretur a luto et hoc contemnens et se consolans, emendabile ait damnum factum, et esse munditiem suam, foeditatem luti propriam. Atque deinde ad undam puram accedens, contractas maculas eluit. Innocenti maledictis aspergi quidem potest, sed veritas illi pristinum nitorem facile restituit.

0230 De columba et luto

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.
M0513 (not in Perry). Source: Daumas 274. This fable is not in Perry’s catalog. This debate between the dove and the mud can be found in the Speculum Sapientiae 2.30.

Illustrated: Porcus Pinguis et Vulpes.


M0338 - M0339 - M0340
339. Porcus Pinguis et Vulpes. Pinguis et opimus assiduo pastu et diligente sagina porcus, interrogatus a vulpe unde nam ipsi tanta corporis moles et ille copiosus adeps contigisset, respondit curam hoc efficere domini, a quo omnia praeberentur abunde et etiam ingererentur. Vulpes non potuit se continere quin fatuam et insulsam bestiam redargueret atque porcum abducit intra villam ante quam forte convenerat iubetque sursum aspicere. Hoc ille vix potuit, cum difficulter cervicem reflecteret. Sed, sublatis oculis, succidiam videt, laridum, pernas, farta. Tum vulpes “Haec,” inquit, “omnia suilla sunt, et ad tales fructus tendit cultura tua.”

0401 De murilego et porco

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.
M0339 (not in Perry). Source: Camerarius 276 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog, but you can find the story in the Speculum Sapientiae, 4.1. Compare the fable of the donkey and the sacrificial pig, #227.

Tuesday, October 19, 2010

Illustrated: Rhinoceros et Vulpes


M0141 - M0142 - M0143
142. Rhinoceros et Vulpes. Rhinoceros animal est robustum et grande, corio duro et squamato quasi clypeatum, naso cornuto, unde et nomen sortitum fuit. Huius generis unus, conspecto quodam corvo insidente rupi, declaraturus robur suum, omnibus viribus et summa contentione in rupem impetum facit, tamquam hanc eversurus et deturbaturus corvum. Sed, incursione concitatissima fracto cornu, irridetur a praetereunte vulpecula, quae docet aliis ferramentis ad rupes demoliendas opus esse. Fabula docet audaciae vires et robur, expers prudentiae, saepe exitiosum esse.

0218 De rinocerote et corvo

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images. You can see the rhino's horn has broken off!

M0142 (not in Perry). Source: Daumas 272. This fable is not in Perry’s catalog, but it is in the Speculum Sapientiae, 2.18. The name rhino-ceros in Greek means “nose-horn.” Compare the fable of the goat who breaks his horn on a statue, #325.