Friday, December 31, 2010

Image: Milvus et Lampetra


M0425 - M0426 - M0427
426. Milvus et Lampetra. Dixit milvo lampetra, “Ubi venis?” “Ultra mare,” respondit ille, et lampetra dixit, “Pro qua causa?” Respondit milvus, “Occidi unam columbam pro qua omnes columbae offenduntur et comminantur mihi.” “Cum quibus armis et quo instrumento fecisti hanc rem malitiosam?” dixit lampetra. Milvus respondit, “Vide rostrum meum adhuc sanguinolentum.” Dixit illa, “Revertere sine mora; melius est quod confundas solam patriam quam totum mundum.”



M0426 (not in Perry). Source: Bozon 3 (translated into Latin). This fable is not in Perry’s catalog, although it is very similar to the story of the magpie and her tail, #495, or the stork and his beak, #472.

Thursday, December 30, 2010

Illustrated: Prometheus et Satyrus


M0795 - M0796 - M0797

796. Prometheus et Satyrus. Allatus est ignis in terras, nam Prometheus eum Iovi furto subtractum apportavit mortalibus. Tum igitur Satyrus delectatus splendore et claritate flammae, voluit amplecti ignem et osculari. Sed Prometheus monebat futurum hoc cum detrimento barbae ipsius. “Aduret enim hanc,” inquit, “et cum cruciatu exulcerabit mentum.” Ibi Satyrus reprehendit factum Promethei, qui malum splendidum mortalibus attulit. Prometheus vero docuit malum non esse, dicens “Nam urit quidem ignis, sed lucem etiam atque calorem suppeditat, cum ad vitae iucunditatem, tum omnium artium usum et opificia, si quis illo uti recte sciat.” Fabula docet exquirendum usum verum in rebus omnibus, ne perversa usurpatione damna nobis accersamus.


(image source: Jacob Cats, 1712)

M0796 = Perry467. Source: Camerarius 403. This is Perry 467. The theft of fire would later lead to disastrous consequences for Prometheus, when Jupiter decided to punish him by chaining him to a rock while a giant bird consumed his liver day after day, which would then grow back again. For another fable about the foolish satyr, see #809.

Image: Aquila et Rattus


M0407 - M0408 - M0409
408. Aquila et Rattus. Facta fuit contentio inter aquilam et rattum quis eorum clarius videre poterit. Dixit aquila, “Quomodo probare poterimus huius rei veritatem?” Cui rattus, “Si vis, ascendam humeros tuos et me supportabis in altum.” Aquila eum supportavit in tantam altitudinem aeris quod rattus nihil vidit de terra. Tunc ait aquila, “Iam video cadavera ad praedam meam.” Rattus perterritus, quia videre non poterat, ait, “Descende ergo ut praedam accipias.” Descendente aquila, rattus vidit quemdam aucupem sub dumo latentem qui super cadaver retia tendebat. Protinusque ab humeris aquilae a longe saltavit et laqueos evasit. Aquila vero, super cadaver improviso descendens, incidit in laqueos et ab aucupe capta est. Cui rattus, “Heu, proh pudor! Propinquos tibi laqueos non vidisti. Ego autem, videns periculum, evasi providus.”



M0408 = Perry639. Source: Odo Appendix 1, Fable 23 (shortened). This is Perry 639. Compare the fable of the crane and the eagle, #474.

Wednesday, December 29, 2010

Illustrated: Minerva et Naufragus


M0789 - M0790 - English - M0791

790. Minerva et Naufragus. Dives quidam Atheniensis olim cum aliis nonnullis navigabat. Tempestate autem ingenti exorta, subversaque navi, reliqui omnes se natatu servarunt. Sed Atheniensis, subinde Minervam invocans, sescenta ei promittebat si ex undis eriperetur, cum adnatans ex naufragis unus “Cum Minerva,” inquit, “tu quoque manus move.” Qui in calamitates incidere, necesse est pro se laborare, ac deinde Deum quoque, ut auxilium afferat, invocare.



M0790 = Perry030. Source: De Furia 308. This is Perry 30. Minerva (Greek Athena) was the patron goddess of the city of Athens. Compare the fables about Hercules, #804, and about Saint Peter, #805.

Image: Corvus et Vulpes Mortem Simulans


M0438 - M0439 - English - M0440

439. Corvus et Vulpes Mortem Simulans. Esuriens vulpes, ut aliquam simplicem avem fallere posset, abiecit se in viam, quasi mortua esset, ne vererentur illae advolare ad se. Corvus autem intuitus illam diligentius, spirare vulpem animadvertit. Itaque circumvolitans, “Non meus,” inquit, “oculus minus est subdolus quam cor tuum.” Fabula proverbii sententiam innuit, quo dicitur: furem esse furi manifestum, et lupum lupo.



M0439 (not in Perry). Source: Camerarius 262. This fable is not in Perry’s catalog. Compare the famous fable where the fox does trick the crow, #437.

Tuesday, December 28, 2010

Image: Struthiocamelus et Alauda


M0403 - M0404 - M0405
404. Struthiocamelus et Alauda. Struthiocamelus, dum plumae nitore candidissimo et vasti corporis mole densa gloriatur, genus alitum ceterarum universum prae se abiectum reputans, in caelum forte suspicit. Alaudam videt, aviculam minutam et ignobili specie praeditam, animosam se tollere volatu ad plagas purioris aetheris sublimes. “Haec mea dignitas,” inquit ille, “quid iuvat, si est pondus quod me retinet solo haerentem?”



M0404 (not in Perry). Source: Desbillons 11.13 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Noble as his source. For another bird frustrated in flight, see #548.

Monday, December 27, 2010

Image: Oves, Lupus, et Porci


M0300 - M0301 - M0302
301. Oves, Lupus, et Porci. Oves conquestae sunt leoni de lupo, eo quod furtive et aperte socias suas devoravit. Leo congregavit concilium; quaesivit a porcis et animalibus qualiter conversaretur inter illos. Dixerunt porci, “Domine, lupus curialis est, liberalis est et largus.” Hoc dixerunt quod lupus frequenter invitavit porcos ad agnos et arietes quos rapuit. Dixit leo, “Hoc non dicunt oves; audiamus illas.” Et ait una ovis, “Domine rex, lupus rapuit mihi ambos parentes meos, devoravit filium; vix ego evasi.” Sic clamaverunt aliae oves. Ait leo, “Iudicium detur: suspendatur lupus, et porci similiter, qui de tali praeda scienter comederunt.”



M0301 = Perry596. Source: Odo, Fable 23. This is Perry 596. Compare the fable of justice in the lion’s kingdom, #167.

Friday, December 24, 2010

Imagines: Aquila et Testudo

407. Aquila et Testudo. Testudo aquilam magnopere orabat, ut volare sese doceret. “Rem petis,” inquit aquila, “naturae tuae contrariam, nam quomodo poteris volare, cum alas non habeas?” Testudo autem nihilominus aquilam obsecrabat ut se volucrem facere vellet. Itaque eam ungulis arreptam aquila sustulit in sublime ibique demisit, ut per aera ferretur sed, cum in rupes decidisset, comminuta interiit.



M0407 Perry230
Read a Fabula Facilis version of this fable.

Thursday, December 23, 2010

Illustrated: Aquila et Leo, Amici


M0405 - M0406 - M0407
406. Aquila et Leo, Amici. Advolans leoni, aquila quaedam eum rogabat ut se sociam reciperet. Et aquilae leo “Quid vetat?” ait; “sed pignus dabis prius celeres illas pinnas tuas pactam non esse deserturas fidem. Quomodo enim amicae tibi non domisedae confidam?”




M0406 = Perry335. Source: Babrius 100 (translated into Latin prose). This is Perry 335. Compare the fable of the dolphin and the lion, #597.

Imagines: Simia et Vulpis Cauda

114. Simia et Vulpis Cauda. Simia sentiens se nudam retro et videns ex adverso vulpem praelonga ac larga cauda instructam, coepit eam rogare ut sibi partem caudae suae daret ad tegendas nates; ita enim fieri communi utriusque emolumento, ut illa importuno onere levaretur, ipsa iuvaretur. Ad quae vulpes, nasum torquens, “Oppido quam falleris, soror,” ait, “cauda enim mea non oneri, sed honori meo servit et, utut sit, mallem ea terram verrere quam tuas tegere impuras nates; ita quaeque nostrum, suis contenta, vivat.”



Click here for a SLIDESHOW of all the Herrick images.
M0114 Perry533

Wednesday, December 22, 2010

Imagines: Camelus et Iuppiter

143. Camelus et Iuppiter. Camelus, se despiciens, querebatur tauros ire geminis cornibus insignes, se inermem obiectum esse ceteris animalibus; orat Iovem cornua sibi donare. Iuppiter cameli stultitiam ridet; nec modo negat votum, verum et decurtat bestiae auriculas. Quisque sit contentus sua Fortuna; etenim multi, meliorem secuti, peiorem incurrere.




M0143 Perry117

Tuesday, December 21, 2010

Image: Corvus et Mercurius


M0442 - M0443 - M0444
443. Corvus et Mercurius. Corvus, laqueo captus, Apollinem ut opem ferret precabatur, se ei tus oblaturum pollicitus. Sed, a periculo liberatus, promissi oblitus est. Rursus autem cum in laqueum incidisset, Apolline omisso, sacrificaturum se Mercurio vovit. At ille, “O pessime,” ait, “quomodo credam tibi, qui priorem, a quo servatus es, illusisti atque laesisti?” Qui in beneficos ingrati sunt, in calamitates ubi inciderint, nullum auxilium nanciscuntur.


(image source: Apollo and a crow)

M0443 = Perry323. Source: De Furia 287. This is Perry 323. See #903 for a story about the gods’ revenge on an ungrateful human.

Imagines: Vultur Convivium Faciens

458. Vultur Convivium Faciens. Vultur, volens laute prandere et ventrem suum delicatis cibis infarcire, invitavit aviculas ad convivium, natalem suum, ut dicebat, celebraturus. Haec fama exiit inter eas et hoc aucupio incautas fefellit. Veniunt igitur undique, existimantes invenire mensas omnis generis deliciarum refertas, non de suo paraturas. Sed ubi, adventatis ac coactis omnibus, fores occlusae sunt et vultur rapere et mactare et occidere coepit, “O insanas nos et vecordes,” inquiunt, “quae vulturi, inimico nostro, fidimus, et apud eum putantes reperire escas, ipsae eius escae factae sumus.”




M0458 Perry389

Monday, December 20, 2010

Imagines: Muli et Latrones

252. Muli et Latrones. Ibant muli duo sarcinis onusti. Alter fiscos cum pecunia, alter saccos hordei ferebat. Ille, cum onere superbiret, celsam cervicem iactat et clarum tintinnabulum in collo gerit. Comes placido gradu sequitur. Subito latrones ex insidiis advolant et mulum, qui argentum ferebat, ferro vulnerant, homines fugant, nummosque diripiunt. Alterius muli hordeum neglectum est. Cum igitur ille spoliatus et vulneratus casum suum defleret, “Equidem,” inquit alter, “gaudeo, quod contemptus sum. Ego nihil amisi neque vulnere laesus sum.”




M0252 Perry491

Sunday, December 19, 2010

Imagines: Delphinus et Simius

594. Delphinus et Simius. Quidam maritimum iter aggressus, simium secum assumpsit. Cum ad Sunium, Atticae promontorium, pervenissent, tempestas ingens oborta est. Cuius impetu nave diffracta, natantibus omnibus, simius quoque natabat. Delphinus quidam interim, eum conspicatus et hominem ratus esse, protinus accedens, suum supra dorsum excepit ut salvum ad terram portaret. Ast ubi prope Piraeeum, Atheniensium navale, fuit, delphinus simium rogare coepit an genere esset Atheniensis. Id illo affirmante ac praeterea se claros apud illos habuisse parentes, eum rursus an etiam Piraeeum nosceret interrogavit. Tum simius, ipsum de homine loqui arbitratus, se maxima familiaritate cum eo iunctum esse respondit. At delphinus, tanto mendacio indignatus, excussum humeris simium in undis demersit. Haec eos fabula carpit qui, veritatis ignari, alios decipere posse arbitrantur.




M0594 Perry073

Saturday, December 18, 2010

Imagines: Camelus et Simia

145. Camelus et Simia. Simia olim in brutorum congressu saltabat, quae, cum plausus ab omnibus summasque laudes reportaret, camelus, invidia excitatus, in medium et ipse processit atque saltare coepit. Id ille cum valde incomposite atque inepte faceret, bruta animalia indignata fustibus abegerunt. Eos omnino haec fabula carpit qui, invidia ducti, cum praestantioribus contendunt atque spe plurimum decipiuntur.




M0145 Perry083

Friday, December 17, 2010

Imagines: Fur et Mater Eius

911. Fur et Mater Eius. Quidam puer in schola, libellum furatus, suae attulit matri. A qua non castigatus, quotidie furabatur magis atque magis; progressu autem temporis, maiora furari coepit. Tandem a magistratu deprehensus, ducebatur ad supplicium. Matre vero sequente ac vociferante, ille rogavit ut sibi liceret paulisper cum ea loqui ad aurem. Illo permisso et matre properante et aurem admovente ad filii os, dentibus suis matris auriculam evulsit. Cum mater et ceteri qui adstabant eum increparent, non modo ut furem, sed etiam ut impium in parentem suam, inquit, “Haec causa fuit exitii mei. Etenim si me castigasset prius ob libellum quem furatus sum, nil fecissem ulterius; nunc ducor ad supplicium.”




M0911 Perry200

Thursday, December 16, 2010

Imagines: Ranae Duae et Puteus

611. Ranae Duae et Puteus. Ranae duae in palude quadam degebant. Aestivis autem diebus cum arefacta palus esset, ea relicta, sibi aliam quaesiverunt. Nec longius progressae, profundum puteum invenere. Altera itaque, ut eo una descenderent, proponebat; sed altera “Verum,” inquit, “si hic etiam aqua defecerit, quonam pacto remeare poterimus?”



M0611 Perry043

Saturday, December 11, 2010

Imagines: Pater et Filii Litigantes

930. Pater et Filii Litigantes. Agricola, filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri. Quae cum allatae essent, colligavit omnes in unum fasciculum iussitque singulos filiorum fasciculum capere et confringere. Illis vero confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas atque, illis statim facileque frangentibus, dixit, “Ita et vos, filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis. Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit.”




M0930 Perry053
Read a Fabula Facilis version of this fable.

Friday, December 10, 2010

Imagines: Rana et Vulpes

601. Rana et Vulpes. Rana, paludibus valedicens, novo vivendi genere acquisito, in silvam gloriabunda sese tulit et, bestiarum coronis circumstipata, medicinae artem publice profitebatur et in herbis quae ad corpora curanda pertinent nobiliorem se vel Galeno vel Hippocrate esse clamitabat. Credula bestiarum gens fidem facile adhibebat, vulpe solummodo excepta. Quae sic glorianti irridebat, “Insulsum vagumque animal! Quid tam vana blatteras? Quid artem nobilem prae te fers, quam minime calles? Livida pallidaque illa tua labra respice! Quin domi abi et teipsum cura, medice! Deinde ad nos redeas, meliora forsan de te speraturos.” Nihil respondente rana sed tacitis secum gemente suspiriis, tota bestiarum cachinnis resonabat silva.



M0601 Perry289

Thursday, December 9, 2010

Imagines: Asinus Leonis Pelle Indutus

234. Asinus Leonis Pelle Indutus. Asinus, in silvam veniens, exuvias leonis offendit. Quibus indutus, in pascua redit, greges et armenta territans fugansque. Herus autem, qui vagum fallacemque asinum perdiderat, occurrit. Asinus, viso hero, cum rugitu obviam fecit. At herus, prehensis quae extabant auriculis, “Alios licet,” inquit, “fallas; ego te probe novi.” Quod non es, nec te esse simules.




M0234 Perry188

Wednesday, December 8, 2010

Imagines: Simius Rex et Vulpes

116. Simius Rex et Vulpes. In quadam brutorum animalium corona, simius saltabat. Qua quidem in re cum se mirifice atque egregie tulisset, rex ab illis extemplo renuntiatur. Ei vero vulpes invidens, cum laqueo suppositas carnes alicubi vidisset, eum illuc adduxit et has inquit a se repertas; iuxta leges non sibi sumpsisse, sed muneri ei debitas servasse, ac simul ut capiat hortatur. Tum simius, inconsulto accedens, ut laqueo irretitum se sentit, vulpem ut dolosam insidiosamque incusat. Ei vero vulpes “Tune,” inquit, “O simie, fortuna talem ad dignitatem evectus, brutis animantibus dominaris?” Fabula ostendit eos quoque, qui res inconsiderate aggrediuntur, praeter calamitates, deridiculos etiam esse.




M0116 Perry081
Read a Fabula Facilis version of this fable.

Tuesday, December 7, 2010

Imagines: Ciconia et Vulpecula

469. Ciconia et Vulpecula. Vulpecula ad cenam invitavit ciconiam, obsoniumque in mensam effundit et, cum liquidum esset, lingua lingebat, quod ciconia frustra rostro tentavit. Abit elusa avis; pudet pigetque iniuriae. Paucis diebus praeterlapsis, invitat ad cenam vulpeculam. Vitreum vas situm erat, obsonii plenum. Quod cum esset arcti gutturis, vulpeculae licuit obsonium videre, gustare non licuit; ciconia enim rostro facile exhausit. Fraudem fraude refellere licet, risus enim risum, iocus iocum, dolus meretur dolum.




M0469 Perry426

Monday, December 6, 2010

Imagines: Cornix et Urna

447. Cornix et Urna. Sitibunda cornix reperit urnam aqua plenam, sed erat urna profundior quam ut exhauri a cornice possit. Conatur igitur vano molimine aquam effundere, sed non valet. Lectos igitur ex arena lapillulos iniectat. Hoc modo aqua levatur et cornix bibit. Necessitas est ingenii mater.




M0447 Perry390

Sunday, December 5, 2010

Imagines: Carbonarius et Fullo

863. Carbonarius et Fullo. Carbonarius, qui spatiosam habebat domum, invitavit fullonem ut ad se commigraret. Ille respondit, “Quaenam inter nos esse possit societas, cum tu vestes, quas ego nitidas reddidissem, fuligine et maculis inquinaturus esses?”




M0863 Perry029

Saturday, December 4, 2010

Illustrated: Avarus et Poma Marcescentia


M0983 - M0984 - M0985

984. Avarus et Poma Marcescentia. Vir avarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis Alcinoi et Hesperidum fuisse poetae fabulantur. Quae ita parce edebat ut, nisi corrumpi inciperent, non esse auderet. Huius filius, oppido liberalis, sodales suos ad pomaria saepe ducebat, dicens, “Accipite ex his quae vultis omnia, praeter marcescentia; illa enim pater meus in secunda mensa semper sibi iubet adferri.” Huic praecepto illi libenter obtemperabant.
Fabula indicat homine avaro nihil esse miserius, quia aliis custodit quae ei Deus fruenda concessit.




M0984 (not in Perry). Source: Abstemius 179. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. The gardens of King Alcinous were immortalized in Homer’s Odyssey. The Hesperides were the daughters of Atlas, and they tended a tree with golden apples in a garden at the western edge of the world.

Imagines: Crocodilus et Canis

582. Crocodilus et Canis. Canes currendo bibunt ex Nilo flumine, ne rapiantur a crocodillis. Rapidius igitur currens ex Nilo cum bibere coepisset canis, dixit ei crocodillus, “Quod libet labio tuo, noli vereri.” Respondit, “Facerem quod dicis, nisi esse te scirem carnis meae cupidum.”



M0582 Perry482

Friday, December 3, 2010

Imagines: Talpa, Asinus, et Simia

188. Talpa, Asinus, et Simia. Asinus et simia, simul aliquando confabulantes, coeperunt de Natura, omnium parente, conqueri: ille quod erga se, illiberalis, cornua non dedisset, suae defensioni necessaria; haec vicissim quod caudam non esset largita, nudis natibus operiendis oportunam. Audiebat talpa colloquentes, ad quos “Tacete,” inquit, “ambo, et cessate murmurare, cum me oculis captam patienter sustinere videtis.”




M0188 (not in Perry)

Thursday, December 2, 2010

Imagines: Cornicula et Ovis

445. Cornicula et Ovis. Cornicula strepitat in dorso oviculae. Ovis inquit, “Si obstreperes sic cani, ferres infortunium.” At cornicula inquit, “Scio quibus insultem: molesta placidis, amica saevis.”





M0445 Perry553

Wednesday, December 1, 2010

Imagines: Simius et Fabri

122. Simius et Fabri. Simiolus contemplabatur de arbore fabri artificium; ille forte cuneis arborem findebat. Erat autem prandii tempus, ad quod faber discedens relinquit impactum in trunco ferrum. Simiolus, ut viderat fabrum facere, supra arborem insilit et cruribus divaricatis arripit securim, sed pedes terram non attingebant. Itaque illius super arbore insidentis pudendula in fissura, quam cuneus efficiebat, dependebant. Ipse, nihil cogitans quid accidere posset, cuneum excutebat, iterum impacturus quemadmodum fecerat faber. Sed cum robur, ut natura ferebat, coiret, pudendaque simioli arrepta angerentur. Clamans ille et eiulans haerebat captus, at fabri excitati cum risu, re cognita, male illum verberibus insuper mulctatum dimittunt. Quam quisque novit artem, in ea se exerceat.



M0122 (not in Perry)