Saturday, July 2, 2011

Image: Rana, Ciconia, et Lacerta


M0603 - M0604 - M0605
604. Rana, Ciconia, et Lacerta. Rana a colubro perniciem sibi valde timebat. At ciconia interim colubrum in pratulo dormientem videt; devolat et ipsum vorat. Rana omnia adspicit et, causa sui rem peragi putans, ciconiam adire properat, ut gratias persolvat et ipsi in clientelam se conferat. Sed forte obviam habet lacertam, quae admonet, “Quod credis, O soror, hanc avem magnam et potentem bene tibi voluisse, falleris multum. Verum unice id expetebat, scilicet praedam sibi occurrere qua famem explere posset. Quod si praeda, quam nunc depascitur, inventa non fuisset, famelica procul dubio ad genus meum vel tuum se vertisset.” Lacerta vix finierat, rana tremens se sustulit nec subsilire destitit donec lacum attigit et imo vado se recondidit. Potentes, si forte infirmis prosint, sola sua utilitas movet.



M0604 (not in Perry). Source: Desbillons 11.30 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For other fables where the stork is a danger for the frog, see #473 or #605.