Monday, January 31, 2011

Image: Hirundo et Turdus


M0487 - M0488 - M0489
488. Hirundo et Turdus. Gloriabatur turdus se amicitiam contraxisse cum hirundine. Cui mater “Stultus es, fili,” inquit, “si credis cum ea posse convivere, cum uterque vestrum diversa soleat appetere loca. Tu enim frigidis, illa tepidis delectatur locis.”



M0488 (not in Perry). Source: Abstemius 27. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable about incompatibility, see #863.

Sunday, January 30, 2011

Image: Ardea et Accipiter


M0477 - M0478 - M0479
478. Ardea et Accipiter. Aquila irata fuit accipitri, et aves ex praecepto aquilae eum fugientem insecutae sunt. Accipiter in antrum se misit ut mortem evaderet. Volucres foris astabant; cum autem diu exspectatus non exiret, qualiter extraheretur cogitabant. Visum est eis quod ardea eum intus impeteret et apprehenderet. Sed cum ardea eum rostro fatigaret, accipiter intrusum collum apprehendit et captivam eam tenuit. Illa autem, nimio terrore occupata, stercora dimisit, quibus socias aves sursum aspectantes deturpavit. Tandem vero, collo recuperato, ipsa statim mare transire cogitavit et in viam se misit. Cui cornix obvia data quo vadat quaerit. Et ait ardea, “Pudor fugat me de patria et propero transire maria.” Cui cornix, “Mea laude ad patriam redibis, quia, quocumque fugeris, semper culus tuus adhaerebit tibi.”



M0478 = Perry654. Source: Romulus Anglicus 123 (shortened). This is Perry 654. For another story about a long-beaked bird, see the story of the stork and the fox, #469, or the story of the crane and the wolf, #475.

Saturday, January 29, 2011

Image: Sus, Porcelli Eius, et Lupus


M0331 - M0332 - M0333
332. Sus, Porcelli Eius, et Lupus. Lupus invenit scrofam cum porcellis suis pascentem et ait ad eam, “Comedam, soror mea, ex porcellis tuis.” Respondit scrofa, “Ita facies, ut placuerit. Sed rogo ut prius laventur aqua pura, nam non sunt ritui nostro lauti, et tunc manducabis ex eis secundum voluntatem tuam.” At lupus “Ostende,” inquit, “fontem.” Tunc scrofa duxit eum ad canalem, per quam influebat aqua in molendinum, et ait, “Ecce fons sanctificatus.” Lupus, stans in summitate canalis fingensque se presbiterum, voluit arripere porcellum et intingere in aquam. Tunc scrofa cum grunnitu oris vehementer impetiit lupum per mediam canalem et vis aquarum rapuit eum usque ad rotam ligneam, ac radii rotae contriverunt vehementer membra eius.



M0332 = Perry699. Source: Steinhowel 5.10 (shortened). This is Perry 699. This is actually a three-part story; for the other two parts, see #315 and #323.

Friday, January 28, 2011

Image: Ovis, Lupus, et Pacis Osculum


M0302 - M0303 - M0304
303. Ovis, Lupus, et Pacis Osculum. Rex animalium convocavit omnia animalia bruta et constituit ut oscularentur adinvicem ubicumque obviarent in signum foederis pacis et amoris. Postea quidam lupus obviavit cuidam ovi, quae se longe retraxit ab illo, malitiam suam perhorrescens. Cui lupus, “Accede, carissima, ut edicto regis nuper edito pareamus,” multis affatibus blandis interpositis. Respondit ovis in promissis suis non confidere, eo quod tot mala in animalia sui generis saepius molitus est. Unde lupus convenit cum ea quod, resupinus, clausis oculis iaceret et sic oscularetur eam, ne incideret edictum. Cui ovis improvida adquievit et subito accessit ad eum et, osculans, vix evasit a faucibus eius iniquis, dicens, “Quamvis dulciter loquaris, coloratum amorem praetendendo, malitiam tamen tuam consuetam in opere non poteris simulare.”



M0303 = Perry636. Source: Odo, Extra Fable 1. This is Perry 636. Compare the fox announcing peace among all the animals, #46.

Thursday, January 27, 2011

Image: Porcus et Nautae


M0332 - M0333 - M0334
333. Porcus et Nautae. Cum mare, fluctibus iratis acerbum, navem vexaret et nautas, metu exanimes, turbaret, porcus interea iacebat, gravi sopore mersus. Illi desidem excitant et, tam supinam inertiam exprobrantes, “Commune,” clamant, “non sentis periculum? Dormire potes, dum cuncta mortem intentant?” “Trepidate, stulti,” porcus refert, grunniens; “ista securitas me sapientem probat.” Nautae reponunt, “Immo socordem probat.” Apathia, tantis Stoicorum laudibus celebrata, hac fabula notatur.



M0333 (not in Perry). Source: Desbillons 9.35 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For a different story about an “apathetic” philosopher, see #880.

Wednesday, January 26, 2011

Image: Feles, Mus, et Caseus

388. Feles, Mus, et Caseus. Vir quidam magnum ac pulcherrimum in capsa caseum habebat, quem musculus edebat. Ex consilio ergo amici, felem illuc clausit quae, occiso mure, totum caseum comedit. Fabula indicat eos non adhibendos custodes, qui non minus quam hostes nobis nocere possunt.



M0388 Perry594. There is an easy version of the fable here.

Image: Agnus et Canis


M0309 - M0310 - English - M0311

310. Agnus et Canis. Inter capellas agno vaganti canis dixisse fertur, “Non est hic mater tua,” et, ostendens ei oves longius segregatas, “ecce mater tua.” Agnus vero ait, “Non illam quaero quae me concepit in utero, sed haec est quae me nutrit et dat ubera sua mihi, natos autem suos, ut mihi lac non desit, fraudat.” Econtra canis ait, “Tamen illa est tibi fortior mater.” At agnus ait, “Verum est, sed illa me peperit; ista beneficio mater est.”



M0310 = Perry506. Source: Romulus Breviatus 23 (edited). This is Perry 506. Compare the story of the sheep who entrusts her lamb to a goat’s care, #88. Editorial note: I’ve added the phrase ecce mater tua from a different Romulus version of this fable to help make it more clear.

Tuesday, January 25, 2011

Image: Aries Canis Pelle Indutus


M0312 - M0313 - English - M0314

313. Aries Canis Pelle Indutus. Quidam paterfamilias habebat gregem ovium, morabaturque cum ipsis pro custodia canis maximus atque ferocissimus; tandem canis mortuus est. Quidam aries superbus ait pastoribus, “Auferte a me lanam ac cornua abscindite, meque canis pelle induite mortui, et sic omnes lupos visu terrebo.” Cumque venissent lupi more solito, statim ut viderunt arietem a longe, pelle canis indutum, fugerunt prae nimio timore. Quadam autem die, venit lupus, valde famelicus, tulitque agnum ac fugit. Cumque instantius aries insequeretur, casu evenit iuxta viam spinae positae pellem canis scinderent, qua aries erat indutus, subitoque ovina pellis apparuit. Videns hoc, lupus dolum intellexit statimque trucidavit eum et comedit. Docet haec fabula insipientes ac infirmos ne temere praesumant per dolum decipere sapientes ac fortes.



M0313 = Perry705. Source: Steinhowel 5.15 (shortened). This is Perry 705. Compare the fable of the donkey in the lion skin, #234.

Monday, January 24, 2011

Image: Ovis Callida et Lupus


M0303 - M0304 - M0305
304. Ovis Callida et Lupus. Fame coactus, lupus praedam quaerebat, sed canes pecus defendebant. Necessitas ingenium stimulavit; pelle ovilla corpus sibi obtegit. Ita personatus tecta petit ubi oves calorem meridiani solis vitabant, et unam per rimulas sic allocutus est, “Huc mecum ades, soror, quo gramina dulcia vocant.” Bidens lupi vocem agnovit et, dolum dolo castigans, “Ultro obsequerer,” dixit, “si quis lupus generosus tu esses et validus, qui me, nimis timidam et infirmam, ab hostibus defenderes.” “Nil metue,” lupus reponit; “ego talis sum, qualem tu velis,” et simul larvam abiicit. Ovis “Bene mihi est,” inquit; “vix alius custos validior esse potest. Iuvat tamen adsciscere boni nostri participes quosdam; paulum opperire, dum canes huc advoco.” Lupus, timens ne mora damnum sibi afferret, statim pedibus suis salutem credidit.



M0304 (not in Perry). Source: Desbillons 15.33 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Jaius as his source. For another fable of the wolf dressed as a sheep, see #86.

Saturday, January 22, 2011

Illustrated: Agnus in Templo et Lupus


M0311 - M0312 - English - M0313

312. Agnus in Templo et Lupus. Lupus agnum insequebatur; is vero in templum confugit. Porro cum lupus evocaret, aiens quod, si sacerdos eum caperet, statim templi illius numini sacrificaret, “Optatius est mihi,” respondit agnus, “Dei victimam esse quam a te dilacerari.”




M0312 = Perry261. Source: De Furia 107. This is Perry 261. Compare the fable of the wolf and the lamb who has taken refuge with the goats in #88.

Image: Capra et Canis


M0320 - M0321 - M0322
321. Capra et Canis. Capra, esuriens, hortum quendam ubi virentia viderat olera, intrare cupiebat, sed canis molossus, quem olitor custodem apposuerat, non permittebat, minitans ei mortem, si pedem introferre tentaret. Cui capra “Quid,” inquit, “me esse prohibes, quae tibi nulli sunt usui?” “Nulla,” respondit canis, “ratione hoc facio, sed quia ita mihi insitum est a Natura.” Fabula exprimit naturam avarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur, neque alios frui patiuntur.



M0321 (not in Perry). Source: Abstemius 164. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the dog in the manger, #357.

Friday, January 21, 2011

Image: Arietes Duo et Lupus


M0314 - M0315 - M0316
315. Arietes Duo et Lupus. Lupus invenit duos arietes proeliantes in prato et ait, “Unum ex vobis comedam.” At aries unus respondit, “Ut placet, ita fac. Sed prius iudica inter nos rectum iudicium: hoc pratum fuit patribus nostris; nos autem, ignorantes ipsum dividere, agimus proelium.” At lupus, “Faciam ut vultis, si dixeritis modum.” Tunc unus aries ait, “Sta, domine, in medio prato; ego ibo ad unum caput prati, et alius ad aliud caput, et quis prior fuerit ad te, illi sit pratum, et tu alterum comede.” At lupus ait, “Ita facite.” Et, abeuntes ad capita prati, arietes venerunt cum magno impetu velociter usque ad lupum et percusserunt eum ex utraque parte ita vehementer, ut stercoribus coinquinaretur. Fractis eius costis, arietes abierunt, semivivo relicto.



M0315 = Perry699. Source: Steinhowel 5.10 (shortened). This is Perry 699. This is actually a three-part story; for the other two parts, see #323 and #332.

Thursday, January 20, 2011

Image: Caprae in Clibanum Ingressae et Lupus


M0322 - M0323 - English - M0324

323. Caprae in Clibanum Ingressae et Lupus. Lupus vidit capras stantes super clibanum et dixit, “Deo gratias rependo quia video mihi cibum amabilem!” Et coepit ire ad eas. Caprae autem, ut viderunt venire lupum, absconderunt se in clibanum. Lupus autem, veniens ante furnum, ait, “Avete, sorores. Certe ex vobis comedam usque ad saturitatem.” At illae dixerunt, “Audi, domine: nos ob nullam aliam causam huc venimus, nisi ad sacra celebrandum. Quare oramus ut cantes; postea, finitis sacris, egrediemur ad te et facies quod tibi placuerit.” At ille, fingens se pontificem, coepit ante clibanum ululare magnis vocibus. Homines autem vici illius, audientes lupum ululare, exierunt cum fustibus et canibus et percusserunt eum usque fere ad mortem, et vix semivivus evasit.



M0323 = Perry699. Source: Steinhowel 5.10 (shortened). This is Perry 699. This is actually a three-part story; for the other two parts, see #315 and #332.

Wednesday, January 19, 2011

Image: Ovis et Pastoris Minae


M0306 - M0307 - M0308
307. Ovis et Pastoris Minae. Ovis conviciabatur pastori quod non contentus lacte quod in usum suum filiorumque ab ea mulgebat, insuper vellere illam denudaret. Tunc pastor, iratus, filium eius trahebat ad mortem. “Ecquid,” inquit ovis, “peius mihi facere potes?” “Ut te,” inquit pastor, “occidam et lupis canibusque proiiciam devorandam.” Siluit ovis, maiora adhuc mala formidans. Haec fabula indicat non debere homines in Deum excandescere, si divitias, si filios ipsis permittat auferri, cum etiam maiora et viventibus et mortuis possit inferre supplicia.



M0307 (not in Perry). Source: Abstemius 83. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the sheep complaining about the dog, #370, or the debate between the pigeon and the farmer, #518.

Tuesday, January 18, 2011

Image: Ovis et Vidua


M0307 - M0308 - English - M0309

308. Ovis et Vidua. Quaedam olim vidua domi nutriebat ovem. Quae, cum cuperet lanam habere longiorem, imperita tondebat manu bidentem cuticulaque tenus forcipe demetebat vellus, adeo ut vulnus faceret. “Ne me laedas,” bestia dolens inquit, “quid enim ponderis sanguis adiiciet meus? Ast carnis si meae opus est tibi, domina, adest coquus, qui me compendiose immolabit. Quod si lanae et velleris eges, non vero carnium, rursus est tonsor, qui me tondebit ac sinet vivere.” Fabula in eos qui inexperti res adgrediuntur, ita ut minus lucri importent sibi quam damni.



M0308 = Perry212. Source: Babrius 51 (translated into Latin prose). This is Perry 212. Compare the fable of the oxen and the cook, #284.

Monday, January 17, 2011

Image: Porcellus et Testamentum


M0333 - M0334 - M0335
334. Porcellus et Testamentum. Porcellus mortem parentum ingenti clamore deflebat. Sed cum, lectis testamenti tabulis, magnum glandis acervum multosque farinae modios sibi relictos cognovisset, obticuit. Rogatus cur non amplius fleret, “Farina,” inquit, “et glandes os mihi occluserunt.”



M0334 (not in Perry). Source: Abstemius 185. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a fable about human heirs, see the man talking to his sack of money, #987.

Sunday, January 16, 2011

Image: Aries et Taurus


M0313 - M0314 - M0315
314. Aries et Taurus. Aries quidam inter lanigeros greges erat, tanta cornuum et capitis firmitate ut ceteros arietes statim facileque superaret. Quare, cum nullum amplius arietem inveniret qui occursanti sibi auderet obsistere, crebris elatus victoriis, taurum ausus est ad certamen provocare. Sed primo congressu, cum in taurinam frontem arietasset, tam atroci ictu repercussus est ut fere moriens haec diceret, “Stultus ego! Quid egi? Cur tam potentem adversarium ausus sum lacessere, cui me imparem creavit Natura?”



M0314 (not in Perry). Source: Abstemius 79. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the donkey who thought he could attack a lion, #235, or the wolf who thought he was a lion, #91.

Saturday, January 15, 2011

Image: Agnus, Pastor, et Lanius


M0308 - M0309 - English - M0310

309. Agnus, Pastor, et Lanius. Pastor et lanius idem iter habebant. Cum itaque inter eundum pinguissimum agnum, seorsum e grege suo aberrantem et a ceteris relictum, vidissent, ambo in illum accurrerunt. Bruta tunc temporis humana voce loquebantur; quapropter agnus, ut sciret cui sese committeret, quis uterque eorum esset exquirebat. Quod ubi intellexit artemque utriusque percepit, pastori statim se tradidit. Lanio contra, “Tu,” inquit, “carnifex es gregisque nostri crudelis mactator. Proinde mores nostri cum pastore magis congruunt.”



M0309 = Perry465. Source: De Furia 400. This is Perry 465. For a fable where the shepherd proves to be not very kind, see #307.

Friday, January 14, 2011

Image: Hircus Equitans


M0323 - M0324 - English - M0325

324. Hircus Equitans. Hircus semel factus est servus asini, et vidit eum simplicem et humilem. Ascendit asinum et voluit equitare. Asinus, iratus, erexit pedes anteriores et cecidit retro super dorsum suum, et hircum oppressit et interfecit, dicens, “Si asinus est dominus tuus, ne equites ipsum.”



M0324 = Perry623. Source: Odo, Fable 73. This is Perry 623. Compare the fable of the donkey who dreams of being a master, #250.

Thursday, January 13, 2011

Image: Hircus et Statua Ahenea


M0324 - M0325 - M0326
325. Hircus et Statua Ahenea. Conspicatus aheneam statuam, hircus, qui sibi magnitudine cornuum admodum placebat, in illam magno impetu se intulit, quasi prima incursione eversurus. Sed tantum abfuit ut illam prosterneret, ut ipse fractis cornibus collabens animo linqueretur.



M0325 (not in Perry). Source: Camerarius 396. This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the fable of the rhinoceros who breaks his horn, #142.

Wednesday, January 12, 2011

Image: Porci Duo, Inimici


M0334 - M0335 - M0336
335. Porci Duo, Inimici. Porci duo erant cuidam subulco, tam immortale inter se odium et perpetuas inimicitias habentes ut quotidie sese dentibus lacerarent. Cum autem dominus unum ex eis occideret, alter incredibili afficiebatur laetitia, videns inimico suo iamiam esse moriendum. Paucis autem post diebus, cum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat, dicens, “Heu me infelicem, cur inimici mei caede laetatus sum, quem tam cito eram eodem exitu secuturus?”



M0335 (not in Perry). Source: Abstemius 193. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a story about enmity between people, see #929.

Tuesday, January 11, 2011

Image: Corvus et Lepus


M0435 - M0436 - English - M0437

436. Corvus et Lepus. Dum per rura odora lepus thymum carpit, corvus per auras volans hunc simul videt, simulque venatores adspicit procul, et “Nisi pecudem miseram cito admoneam,” ait, “his venatoribus facile praeda fiet.” Anxius ergo monitor delapsus et, postquam solo consedit, leporem quietum hortatus est fugiat et in latibulum suum se recipiat, ac vitet venatorum adventum et necem. Ille his monitis paruit, falsis licet, nam venatores alio cursum verterant. At corvus, ut humo se tollere tentat, sentit pedes retineri, cassibus impeditos in quos latentes improvidus se induit, dum saluti alterius providere cupit. Qui vigilantius quam opus sit rebus student alienis, saepe nihil vident in propriis.



M0436 (not in Perry). Source: Desbillons 7.26 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the crow who tries to help the foolish jackdaw, #453.

Monday, January 10, 2011

Image: Accipiter et Busardus


M0418 - M0419 - M0420
419. Accipiter et Busardus. Busardus in nido accipitris proiecit unum ovum, et inde creatus est pullus. Alii pulli nobiles fimum fecerunt extra nidum, sed pullus busardi semper maculavit nidum suum. Quod advertens accipiter ait, “Quis est qui nidum maculat?” Tandem dixerunt ei pulli de pullo busardi. Quod attendens accipiter cepit filium busardi et extra nidum proiecit, dicens, “De ovo te eduxi; de natura non potui,” et confractus est totus.



M0419 = Perry644. Source: Odo, Fable 4. This is Perry 644. Compare the fable of the vulture in the eagle’s nest, #416.

Sunday, January 9, 2011

Image: Milvus, Rex Electus


M0423 - M0424 - M0425
424. Milvus, Rex Electus. Pulli celebraverunt capitulum ut eligerent sibi regem. Dixit unus sapientior aliis, “Eligamus columbam, animal simplex, quae nec laniat, nec laedit, nec devorat.” Fecerunt sic. Columba simplex inter pullos conversebatur. Dixerunt pulli, “Rex noster nihil valet quoniam non percutit, non laniat.” Dixerunt alii, “Deponamus eum. Quem igitur eligemus?” Dixerunt ad invicem, “Eligamus milvum.” Factum est ita. Milvus, rex constitutus, uno die cum rostro et unguibus laniavit unum pullum et devoravit, postea alium et tertium, et sic per pravum regem afflictus est populus.



M0424 (not in Perry). Source: Odo, Fable 1. This fable is not in Perry’s catalog, although it has much in common with the story of the frogs electing a king, #605, as well as the story of the doves who chose the hawk as their king, #423.

Saturday, January 8, 2011

Image: Corvus Medicus et Aquila


M0431 - M0432 - English - M0433

432. Corvus Medicus et Aquila. Aquila semel oculos doluit et vocavit corvum, qui dicitur physicus avium. Consuluit quid contra dolorem oculorum faceret. Et ait corvus, “Afferam optimam herbam quae oculos sanabit.” Et ait aquila, “Si hoc feceris, optimam dabo mercedem.” Corvus accepit caepe et spurgiam et simul distemperavit et posuit in oculis aquilae, et excaecata est. Venit corvus et pullos aquilae devoravit et ipsam aquilam multis percussionibus infestavit. Et dixit aquila, “Maledicta sit tua medicina, quod iam nihil video; insuper pullos meos devorasti.” Et ait corvus, “Quamdiu vidisti, nullatenus de pullis tuis potui gustare, attamen hoc multum affectavi, et ideo desiderium meum est completum.”



M0432 = Perry599. Source: Odo, Fable 29. This is Perry 599. Compare the story of the human eye doctor, #898.

Friday, January 7, 2011

Image: Monedula Esuriens et Vulpes


M0455 - M0456 - M0457
456. Monedula Esuriens et Vulpes. Monedula esuriens in ficu dormitabat. In qua grossos nondum maturos cum reperisset, ibi dum maturescerent exspectabat. Sed vulpes, eam illic immorantem conspicata reique causa intellecta, “Amica, falleris,” ait, “spei tantum inhaerens, quae pascere scit quidem, sed non nutrire.”



M0456 = Perry126. Source: De Furia 284. This is Perry 126. Compare the fable of the fox and the grapes, #37.

Thursday, January 6, 2011

Image: Aquila et Vultur Senex


M0415 - M0416 - M0417
416. Aquila et Vultur Senex. Vultur edax, iam senilibus annis fractus, aeger et implumis, clam aquilae pullos rapuit et in eius nido iacuit, ut mater nescia eum pro pullis aleret. Nempe diu latitavit et aquila, crescentes moras mirata, nido suo hunc pellere saepe voluit, sed moras naturae imputat. Forte die quadam, tempestas magna volvit et tonitrus mundum terruit. Ut solis lux rediit, imbribus pulsis, aquila clamavit, pennas madidas excutiens, “Tempestas mihi tam violenta non visa est, licet aetas mea saepe renovata sit.” Vultur ineptus respondit, “Longe maiorem vidi,” et, his dictis, mox trepidus latuit. Aquilam ferunt respondisse, “Cum nemo possit priorem se gignere, potesne prior me esse? Responde, inepte! Cum ipse indicio tuo proditus sis, quid latere quaeris? Exi!” Et nido detractum eum dilaniavit.



M0416 = Perry648. Source: Nequam 7 (adapted into prose; shortened). This is Perry 648. In traditional bestiary lore, the eagle supposedly “renewed its age” in a manner something like the phoenix; it would fly up into the sun which burned off its old feathers, so that the eagle could be rejuvenated. Compare the fable of the buzzard’s chick in the hawk’s nest, #419.


Wednesday, January 5, 2011

Image: Corvus et Aquila, Contendentes


M0432 - M0433 - English - M0434

433. Corvus et Aquila, Contendentes. Aquila corvo infamiae notam exprobrabat quod soleret carnibus proiectorum cadaverum putridis vesci. “Sed utrius, amabo,” ait ille, “facinus odiosum est magis? Corvi, qui pecudes nullas devorat nisi mortuas, an aquilae, quae vivas depascitur?” Scelera quaedam illustria sunt, at saepe ibi maxima pudendi causa est, ubi minime pudet.



M0433 (not in Perry). Source: Desbillons 6.28 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the debate between the fox and the bear, #130.

Tuesday, January 4, 2011

Image: Accipiter et Galli Duo


M0419 - M0420 - M0421
420. Accipiter et Galli Duo. Gallus, dum cum alio gallo saepius intenderet pugnam, requirit accipitrem sibi iudicem. Accipiter vero sperabat ut, dum ambo ad eum venissent, ipsum qui se tum exhiberet devoraret. Cum venissent ante iudicem ut causam exponerent, accipiter ipsum comprehendit, qui eius primo petierat forum. At clamabat, “Non ego sum quem comprehendas, sed ille qui fugam petit.” Cui accipiter dixit, “Non tu credas ex meis unguibus hodie liberari, quia quod tu alio intendere voluisti, aequum est ut ipse sustineas.”



M0420 = Perry558. Source: Ademar 6 (emended). This is Perry 558. The text of Ademar is not very good, but it offers the only extant version of this fable. Compare the fable of the hawk and the farmer, #417. For fables about rival roosters, see #525 or #562.

Monday, January 3, 2011

Image: Aquila, Pennis Avulsis


M0408 - M0409 - M0410
409. Aquila, Pennis Avulsis. Aquilam olim cum quidam cepisset, ei statim alarum pennas avulsit domique in gallinarum numerum aggregavit. Qua illa calamitate perterrita, magno dolore premebatur. Deinde vero cum eam quidam alius emisset, ut ei pennae renascerentur continuo curavit. Tunc aquila volans leporem cepit atque ei statim, a quo tale beneficium receperat, dono obtulit. Quod vulpes cum vidisset, “Primo potius,” inquit, “hospitalia haec munera, non isti feras moneo, ne nimirum te iterum capiat, rursusque pennas evellat.”



M0409 = Perry275. Source: De Furia 23. This is Perry 275. For another fable about the eagle and her feathers, see #414.

Sunday, January 2, 2011

Image: Corvi et Caseus


M0437 - M0438 - English - M0439

438. Corvi et Caseus. Corvus, qui caseum forte reppererat, gaudium alta voce significavit. Quo sono allecti, plures corvi famelici advolaverunt, impetuque in illum facto, opimam ei dapem eripuerunt.


(Image Source: no cheese, but you get the idea!)

M0438 (not in Perry). Source: Jacobs & Doering 47. This fable is not in Perry’s catalog. Compare the proverbial saying, Si corvus posset tacitus pasci, haberet plus dapis (Erasmus, Adagia 4.1.94). For another fable about quarreling crows, see #577.

Saturday, January 1, 2011

Image: Accipiter, Cuculus, et Sturnus


M0420 - M0421 - M0422
421. Accipiter, Cuculus, et Sturnus. Sturnus, dum in coetu avium et gestit et strepit, cuculum videt huc properantem se inferre. Ratus non cuculum at accipitrem esse, pavore subito commovetur et praedonem ferum penna trepidante fugere parat. Turba procax errorem perspexit atque frustra timentis diligentiam deridet, et ludens circum adsilit et exsibilat. Unde ille pudori tanto corrigendum se dedit, ut etiam contra maximas metus causas paratum pectus obfirmaverit. Quapropter aliquot post dies, accipitrem verum videns, perstitit tamen in loco eodem, intrepidus. At mox unguibus saevi alitis evisceratus, stultitiae poenas dedit.



M0421 (not in Perry). Source: Desbillons 12.10 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For other examples of the wrong lesson learned, see the story of the two boys, #966, or the story of the seagull and the stars, #481.