Monday, October 31, 2011

Image: Musca et Vir Haereticus

685. Musca et Vir Haereticus. Dicitur quod quidam haereticus in loco exaltato praedicavit quod verus Deus non fecit mundum visibilem, nec animalia, nec corpora, dicendo, “Quare faceret Deus benignus muscas, cum sit animal immundum?” Et venit una musca et in facie haereticum stimulavit. Ille muscam cum manu fugavit. Illa ex altera parte in facie sedit, et ille iterum fugavit. Totiens hinc inde in faciem haeretici insiluit, quod, ex improviso vexatus, in praecipitium se dedit et confractus est. Ecce qualiter musca probavit quod Deus eam fecit et iniuriam creatoris sui vindicavit.



M0685 (not in Perry)

Sunday, October 30, 2011

Image: Upupa ab Aquila Honorata

468. Upupa ab Aquila Honorata. Invitatae fere omnes aves ad aquilae nuptias, indigne ferebant upupam ceteris praeferri, quia corona insignis esset et versicoloribus pennis ornata, cum semper inter stercora et sordes solita esse volutari. Haec fabula stultitiam eorum arguit qui in hominibus honorandis potius vestium nitorem praestantiamque formae quam virtutes moresque soleant attendere.



M0468 (not in Perry)

Saturday, October 29, 2011

Image: Apes Duae Involantes

676. Apes Duae Involantes. Agricola forte apes duas offenderat et excitarat, ut animose se vindicare quaererent. Una, praenuntiis bombis comminans, adversus hostiles genas involat. Is autem, monitus, “Huc modo accede, ferocula,” inquit, “cum tuis minaciis, accede; faciam tam grave hercle sentias ut posthac sensura sis nullum aliud malum.” Iamque ictum parat, at altera interim, silens, furtim approprinquat et in cutem inimicam fortiter sese mittens impetu necopino, dirae ultionis memorem notam imprimit. Ira eo nocentior est, quo est occultior.



M0676 (not in Perry)

Friday, October 28, 2011

Image: Cicada et Hirundo

657. Cicada et Hirundo. Cicada, dum sonis raucis cuncta replet, auribus omnium patulis bene esse putat, sed hirundinis garrientis vocem ferre non potest. Conviciatur nimisque loquacem et praeter modum garrulam vocat. Illa sic convicium refellit, “Tu mihi loquacitatem exprobras et garrulitatem - tu, quae hominibus et avibus et pecudibus fastidium creare soles per totam diem ista tua voce stridula? Memor hoc retine: stultum est ea obiicere quae maxime peccas.”



M0657 (not in Perry)

Thursday, October 27, 2011

Image: Bufo et Filius Eius

613. Bufo et Filius Eius. Animalia celebraverunt concilium. Bufo misit illuc filium suum, sed oblitus est sotulares novos. Quaesivit bufo animal velox quod posset ad concilium accelerare. Leporem vocavit et, mercede constituta, dixit ei quod deferret sotulares novos filio suo. Respondit lepus, “Quomodo potero discernere filium tuum in concilio?” Dixit bufo, “Ille qui pulcherrimus est inter omnia animalia est filius meus.” Dixit lepus, “Numquid pavo est filius tuus?” Respondit, “Nequaquam, quoniam pavo turpes habet pedes.” Dixit lepus, “Qualis est igitur filius tuus?” Et dixit bufo, “Qui tale habet caput quale est meum, talem ventrem, tales tibias, tales pedes, ille pulcher filius meus; illi deferas sotulares.” Venit lepus et narravit omnia leoni et ceteris bestiis, et ait leo, “Si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam.”



M0613 Perry591

Wednesday, October 26, 2011

Image: Gallus Vulpinam Pellem Fugiens

566. Gallus Vulpinam Pellem Fugiens. Gallus, a vulpe captus, magna difficultate illius manus evaserat. Hic paulo post, visa vulpis pelle, vehementer territus fugiebat. Qui, cum a ceteris irrideretur avibus quod inani timore concuteretur, “Si inter vulpis ungues ut ego,” inquit, “fuissetis, pedum vestigia, nedum pellem illius, timeretis.”



M0566 (not in Perry)

Tuesday, October 25, 2011

Image: Columbae et Nisus

521. Columbae et Nisus. Nisus semel rapuit columbam et devoravit. Aliae columbae acceperunt consilium cui conquererentur et dixerunt, “Duci!” Est autem avis nomine “dux,” magno capite et maior aquila, et ideo columbae conquestae sunt ei de niso, quod faceret iustitiam. Audita querela, respondit dux magna ingurgitatione, “Cloc!” Quo audito, dixerunt columbae, “Quam bene intonuit! Certe faciet sibi de niso unum morsellum.” Iterum venit nisus, et aliam columbam rapuit. Accesserunt columbae ad ducem et respondit, “Cloc!” Dixerunt columbae, “Quam strenue comminatur; optime faciet iustitiam.” Nisus tertiam columbam accepit. Columbae tertio venerunt ad ducem ut vindictam acciperet. Et ipse respondit, “Cloc!” Audientes dixerunt, “Semper dicit cloc, et numquam iustitiam facit. Recedamus a regno suo et infestemus eum sicut stultum.” Hinc columbae, quando ducem vident, eum infestant.



M0521 Perry588

Sunday, October 23, 2011

Image: Columbae Pullus a Corvo Raptus

514. Columbae Pullus a Corvo Raptus. Corvus semel rapuit pullum columbae, et venit columba ad nidum corvi, supplicans quod redderet sibi pullum suum. Et ait corvus, “Scisne cantare?” Et ait columba, “Scio, sed minus bene.” Et ait corvus, “Canta igitur.” Cantavit igitur columba ut scivit. Et ait corvus, “Canta melius, vel pullum non habebis.” Et ait columba, “Nec possum nec novi melius cantare.” Respondit corvus, “Pullum igitur non habebis,” et corvus cum uxore sua pullum columbae devoraverunt.



M0514 Perry606

Saturday, October 22, 2011

Image: Noctua et Sol

464. Noctua et Sol. Noctua Solem culpabat quod eius radii nimis splendide fulgerent. Sol autem dixit, “Ne me, sed oculos tuos culpa.” Stultos vitia sua latent.



M0464 (not in Perry)

Friday, October 21, 2011

Image: Graculus et Ardeae Pennae

451. Graculus et Ardeae Pennae. Graculus ille fur, superbus impudensque, qui ipsemet pennis radiantibus pavonis, Iunonii alitis, se exornaverat, alas ardeae revulsas forte olim reperit et, stulte cupidus, has pennas sibi aptavit quo modo potuit. Iam autumat se praepetem volatu sublimi ferri posse ultra nubes. At vix in auras crassiores se sustulit, talis remigii insolens, misere impeditur et praeceps in humum decidit, capite prono. Fabula plagiarios ineptos notat.



M0451 (not in Perry)

Thursday, October 20, 2011

Image: Corvus et Avium Reges

434. Cornix et Avium Reges. Aves consultabant de pluribus regibus eligendis, cum aquila tantos volucrum greges sola regere non posset, fecissentque voto satis nisi cornicis monitu a tali consilio destitissent. Quae cum causa rogaretur cur non plures reges duceret eligendos, “Quia difficilius,” cornix inquit, “plures quam unus saccus implentur.”


M0434 (not in Perry)

Wednesday, October 19, 2011

Image: Milvus, Perdices, et Sagittarius

427. Milvus, Perdices, et Sagittarius. Milvus vidit cuneum perdicum per iter quiescentem et, volens eum capere, iecit se super eum toto corpore; quosdam occupavit unguibus, quosdam alis, et, cum omnes occupare niteretur, supervenit sagittarius et, videns milvum sic occupatum, sagittavit eum, et prae sua cupiditate perdidit seipsum et praedam. Qui totum cupit, totum perdit.



M0427 Perry604

Tuesday, October 18, 2011

Image: Daemon et Anus

812. Daemon et Anus. Volunt homines ut plurimum, quando sua culpa aliquid sibi acciderit adversi, in Fortunam vel in Daemonem culpam conferre, ut se crimine exuant; adeo omnes sibi indulgent. Hoc Daemon aegre ferens, cum videret anum quandam arborem ascendentem soleatam, ex qua illam ruituram et in se culpam collaturam praeviderat, accitis testibus, dixit, “Videte anum illam absque meo consilio arborem ascendentem, unde eam casuram esse prospicio. Estote mihi testes, me ei non suasisse, ut soleata illuc ascenderet.” Mox anus cecidit et, cum interrogaretur cur soleata arborem ascendisset, “Daemon,” inquit, “me impulit.” Tunc Daemon, adductis testibus, probavit id ab anu absque suo factum esse consilio.



M0812 (not in Perry)

Monday, October 17, 2011

Image: Naias et Puella

810. Naias et Puella. Puella quaedam, ad fontem lucidum sedens, pulchritudinem suam in liquoris speculo inspicere amabat. Sitis interea crevit; ut hanc levaret, aquam hausit cava manu, at liquor omnis inde perturbatus est. Illa ergo dolet queriturque quod iam nil cernere possit. Naias, imi fontis incola, emergit et “Ut te cernere possis,” ait, “exspecta dum redeat quies quam tu fugasti.” Qui se ipsum noscere cupit hac fabula monetur ut ipse sibi se placidum sistat.



M0810 (not in Perry)

Sunday, October 16, 2011

Image: Pluto et Hercules

803. Pluto et Hercules. Hercules, caelo receptus propter virtutem, cum Deos gratulantes persalutasset, oculos avertit Pluto (qui Fortunae est filius) veniente. Pater causam quaesivit. “Odi,” inquit, “illum, quia malis amicus est simulque, lucro obiecto, cuncta corrumpit.”



M0803 Perry111

Saturday, October 15, 2011

Image: Venus et Ancilla

799. Venus et Ancilla. Turpem ac male sordidam ancillam quidam ardebat suam et poscenti praebebat cuncta paratissime. Quae, abundans auro tenuemque filo trahens circa suras purpuram, quavis occasione pugnam dominae familias conserebat. Venerem autem, utpote felicitatis auctorem incensis lychnis honorabat et nulla non die sacrificans, precabatur, supplicabat, rogabat, donec tandem ambobus una dormientibus adstitit per somnos Dea et, ancillae visa ante oculos, “Ne mihi gratiam referas quasi te pulchram fecerim! Isti,” inquit, “succenseo cui pulchra videris.”



M0799 Perry301

Friday, October 14, 2011

Image: Prometheus et Epimetheus

794. Prometheus et Epimetheus. Cum fabricari in loco subter terram secretiore homines coepisset Prometheus, occupato quondam aliis illo rebus, venit in officinam frater ipsius Epimetheus et, conspectis operibus institutis, coepit et ipse, imitando fraternas effigies, aliquid formae humanae de luto componere. Quibus inter alias quas absolverat Prometheus, postea animatis etiam ipsis, magna fuit inter haec duo genera differentia, sicut et inter eorum posteritatem manet. Nam Promethei soboles acris est et prudens et sagax; Epimethei iners, stolida incogitans.



M0794 (not in Perry)

Thursday, October 13, 2011

Image: Iuppiter, Bona, et Mala

774. Iuppiter, Bona, et Mala. Bona omnia a Malis, quod fluxa et caduca essent, accusabantur; quapropter sese in caelum receperunt. Mala vero Iovem interrogarunt quomodo inter homines versari deberent. Quibus ille respondit ut singula singulos invaderent, et modo hunc, modo illum attingerent. Hinc itaque Mala, cum prope nos degant, continuo homines premunt; Bona vero tardius e caelo descendunt.



M0774 Perry274

Wednesday, October 12, 2011

Image: Mercurius et Mulieres Duae

782. Mercurius et Mulieres Duae. Mulieres olim duae Mercurium receperant hospitio inliberali et sordido, quarum una in cunis parvum habebat filium, alteri quaestus meretricius placebat. Ergo ut gratiam referret officiis parem, Mercurius abiturus et iam limen excedens ait, “Deum videtis; tribuam vobis protinus quod quaeque optarit.” Mater suppliciter rogat ut, quam primum, barbatum videat natum suum; moecha rogat ut quidquid tetigerit sese sequatur. Volat Mercurius; intro redeunt mulieres. Barbatus infans, ecce, vagitus ciet. Forte cum meretrix id rideret validius, umor (ut fieri solet) nares replevit; emungere igitur se volens, nasi longitudinem manu prendit traxitque ad terram, et ipsa, aliam ridens, ridenda extitit.



M0782 Perry534

Tuesday, October 11, 2011

Image: Iuppiter et Piscis Alatus

770. Iuppiter et Piscis Alatus. Primo hic piscis nullas alas habebat; cum autem invidus esset, Iovem geminas alas rogavit, maris enim hostes sic fugere posse. Statim pinnae crescere incipiebant et mox alarum officio fungi poterant. Primo natura nova huic magnopere placuit et comites, quos in aqua reliquerat, despiciebat. Pericula nova novas naturas sequuntur. Nam in aere obnoxius magnis volucribus erat, qui semper insequebantur neque ullam quietem dabant. Itaque viribus mox fatigatis aquam repetebat. Tum Iovem sic allocutus est, “Donum tuum revoca!” Respondit autem deus, “Tibi alas dedi, quae, ut ego pro certo habui, tibi multum damni ferre debebant. Tua tamen superbia hanc poenam bene meretur. Id quod pro dono rogavisti, pro poena servare necesse est.”



M0770 (not in Perry)

Monday, October 10, 2011

Image: Iuppiter et Vulpes

767. Iuppiter et Vulpes. Versutiam et prudentiam vulpis admiratus Iuppiter, imperium ei in ceteras feras tradidit. Scire autem cupiens an, mutata Fortuna, commutasset etiam tenacitatem, in lectica dum vulpes vehitur, crabronem ante eius oculos demisit. Illa, continere sese non potens, e lectica confestim desiliens, eum praetervolantem turpiter comprehendere conata est. Iuppiter vero, ei succensens, ordini priori rursus reddidit. Improbi homines etiamsi ad dignitates maximas evecti sint, naturam non tamen mutant.



M0767 Perry107

Sunday, October 9, 2011

Image: Iuppiter et Canes

771. Iuppiter et Canes. Canes legatos olim misere ad Iovem, meliora vitae suae tempora oratum. Tum vero, ut viderunt Iovis magni vultum, timentes, totam regiam concacarunt. Iuppiter magnus vetet illos dimitti; interea canes mirati sunt sibi legatos non reverti. Aestimantes aliquid turpe commissum a suis et timentes ne rursus aliquid simile accidat, odore multo canibus anum replent. Mandata dant; legati mittuntur; statim abeunt. Aditum rogantes, continuo impetrant. Tum consedit Deorum Genitor maximus quassatque fulmen; omnia tremere coepere. Canes repente cacant, odore cum merdis mixto. Ita etiam nunc canes legatos suos exspectant, et si quis videt canem novum venire, culum olfacit.



M0771 Perry517

Image: Morus et Latro

718. Morus et Latro. Latro, cum in via quemdam interfecisset et ab iis qui forte aderant impeteretur, protinus, eo relicto, fugam corripuit. Nonnulli autem qui ex adversa parte veniebant, cum ei obviam incidissent ipsumque rogassent cuiusnam rei causa pollutas sanguine manus haberet, ille se e moro delapsum respondit. Vix ea fatus erat, cum ceteri qui pone insequebantur supervenere, eumque comprehensum iuxta morum quamdam humi stravere. Tunc morus “Ego quidem,” inquit, “quod ad tui necem inserviam, haud aegre fero; ita enim poenas illius quem interfecisti iuxta me sumunt.”



M0718 Perry152

Thursday, October 6, 2011

Image: Columbae, Aquila, et Accipiter

522. Columbae, Aquila, et Accipiter. Aquilam regem omnium avium traditum habemus ab antiquis. Quae aliquando in summitate quercus resedit; accipiter autem, qui iudex avium est vocatus, subtus aquilam consedit in ramo qui vicinior erat terrae. Super terram vero, levi alarum plausu, granis frumenti satiatae, columbae colludebant. Quibus ita loctus est accipiter, “Quae audacia sic lasciviendi vobis praestat fiduciam, me praesente, qui iudex vester vocor et dominus? Certissime noveritis quod, si aquila, rex noster, super me non assideret, aliis vos ludis citissime implicarem.” Utile est iudicem sublimiori subditum esse potestati, cuius formidine iram suam infra terminos suos constringat.



M0522 Perry672

Wednesday, October 5, 2011

Image: Capones et Coquus

570. Capones et Coquus. Vir quidam complures capones, in eodem ornithobosco inclusos, largo nutricaverat cibo, qui pingues effecti sunt omnes praeter unum, quem ut macilentum irridebant fratres. Dominus, nobiles hospites lauto et sumptuoso accepturus convivio, imperat coquo ut ex his interimat coquatque quos pinguiores invenerit. Hoc audientes, corpulenti sese afflictabant, dicentes, “Quanto praestitisset nos macilentos esse.”



M0570 (not in Perry)

Tuesday, October 4, 2011

Image: Anser, Ciconia, et Accipiter

573. Anser, Ciconia, et Accipiter. Ciconia, dum ad solitum devenisset stagnum, invenit anserem se creberrimis mergentem undis. Inquirit ab ea cur hoc faceret. Respondit, “Consuetudo nobis est. Nam escam in limo reperimus, et accipitris impetum ad nos venientis sic evadimus.” Cui ciconia, “Sum accipitre ipsa fortior. Sed tene amicitiam mecum, et faciam te illi insultare.” Credidit, et protinus eius petivit auxilium. Quae dum cum illa foras in agrum exiret, illico accipiter supervenit et comprehensum anserem unguibus devoravit. Cui anser econtra, “Qui se tam flebili patrono coniungit, peiori nece finiri debet.”



M0573 Perry570

Monday, October 3, 2011

Image: Delphini et Balaenae

598. Delphini et Balaenae. Delphini et balaenae inter se pugnabant. Pugna vero cum magis magisque incalesceret, pisciculus quidam caput extulit undis eosque reconciliare inter sese conabatur. At quidam ex delphinis eum interpellans, “Profecto,” inquit, “tolerabilius est nobis mutuis vulneribus occumbere quam te pacis auctorem habere.”



M0598 Perry062

Sunday, October 2, 2011

Image: Hydrus et Vipera

625. Hydrus, Vipera et Ranae. Vipera, ad fontem accedens, ex eo potare solebat. Hydrus, loci illius incola, vetabat, increpans quod, propriis pascuis non contenta, ad suam quoque mansionem accederet. Quae contentio cum magis magisque in dies cresceret, in proelium tandem venire decernunt, ea lege ut victori et telluris et aquae ius cederet. Statuto igitur proelii tempore, ranae, hydri odio, ad viperam veniunt, animumque ei, pollicitae se socias adfore proelii, addunt. Vipera cum hydro congreditur, sed ranae, nihil ultra praestare cum possent, ingentem e stagno clamorem ediderunt. Victrix autem vipera ranas, quod se socias pollicitae pugnae non interfuissent, graviter obiurgavit. At illae, “Heus tu,” dixere, “scito societatem nostram non manibus, sed voce constitisse.” Indicat haec fabula quod verborum auxilia nihil prosunt ubi manibus opus est.



M0625 Perry090

Saturday, October 1, 2011

Image: Cicadae et Musae

659. Cicadae et Musae. Cum carmina, primum proferentibus Musis, cognita ab hominibus fuissent, erant qui tam incredibili et infinito studio illorum tenerentur ut prae his non modo nihil rerum necessariarum curarent ac respicerent, sed ne vacarent quidem cibo sumendo. Quos Deorum aliquis miseratus, attenuatos fame et vigiliis atque assidua occupatione carminum, in cicadas fertur mutasse, ut cupiditati illorum nihil umquam deesset, cum praeter vocem nihil ferme quo vita intellegi posset haberent; corpus autem eiusmodi, ut minimo cibo duraret, itaque rore pasci ac vivere cicadae putantur.



M0659 Perry470