Wednesday, November 30, 2011

Image: Venditor Simulacri

857. Venditor Simulacri. Cum quidam Mercurii simulacrum ex ligno fecisset, ipsum venum proposuit. Sed cum nullus emptor accederet, is, emptores alliciendi causa, clamare coepit, aiens se Deum beneficum ac divitiarum datorem venumdare. Quidam tunc ex iis qui forte aderant, “Ecquid,” inquit, “amice, Deum talem divendis, cum tute ipse tot tantisque eius beneficiis frui possis?” Cui ille “Ego quidem,” ait, “celeri subsidio indigeo; hic autem tarde divitias ferre solet.”



M0857 Perry099

Tuesday, November 29, 2011

Image: Venditor et Creditor Eius

856. Venditor et Creditor Eius. Athenis, debitor quidam, cum a creditore exigeretur, primo quidem dilationem sibi concedi postulabat, se tunc solvendo non esse affirmans. Ubi vero eum persuadere non potuit, adductam quam solam habebat suem, praesente illo, venum proposuit. Quodam autem accedente et an sus illa pareret interrogante, non solum eam parere ipse respondit sed, et praeter opinionem, Mysteriis feminei, Panathenaeis vero masculi sexus filios eniti solere. Cum ad haec emptor obstupesceret, “Ne profecto mireris,” creditor subiecit; “haec sus enim Dionysiis haedulos etiam est paritura.” Fabella demonstrat plerosque, dummodo sibi lucrum faciant, de impossibilibus falsisque rebus falso testari non dubitare.



M0856 Perry005

Monday, November 28, 2011

Image: Colonus Expertus et Vir Imperitus

839. Colonus Expertus et Vir Imperitus. Aliquis, cum cupidus agriculturae foret et imperitiam suam latere vellet, vana elatione animi turgidus, ficta ambulandi causa agricolam valde peritum convenit. Hunc solitis laboribus fungentem paulum observat, videns etiam cum is amputaret arborum fruticationem superfluam, stolones vagos et ramulos inutiles. “Cur,” ait, “caedem tantam facis lignique frondiumque?” “Hinc scilicet,” inquit colonus, “uberior fructus redit.” Neque ille plura quaesiit; credidit sese iam omnem artis prudentiam assecutum et abiit. Mox ad suum fundum reversus, securim capit et, miser, arborum ramos quosque bonos malosque obvios abscindit et, furiosus, omnem palmitum spem resecat. Fabella docet imperitos saepe ab exemplis bonis peccandi fiduciam capere.



M0839 (not in Perry)

Sunday, November 27, 2011

Image: Arator et Venator

835. Arator et Venator. Lepusculum persequebatur venator cum canibus et, dum fugeret lepusculus, contigit ut transiret iuxta aratorem. Arator autem, percutiens eum cum baculo, abscondit sub sulco ac cooperuit humo. At post, a longe veniens, venator clamabat ad eum, “Vidisti, O arator, transire lepusculum?” Arator respondit, “Nescio,” inquit, “quid loqueris.” Ad haec venator plangens ait, “O quam bonus fuerat cum pipere!” Tunc arator plangens ait, instigans boves cum stimulo, “Ite, quia optimus erit cum sale!”



M0835 Perry700

Saturday, November 26, 2011

Image: Agricola et Arbuscula

832. Agricola et Arbuscula. Agricola, silvam ingressus ut perquireret si quam arbusculam perticalem inveniret rectam et proceram, statim conspexit unam inter alias qualem succidi et capi usus ipse expetebat. Et ille minime quidem hanc improbavit, sed tamen speravit se aliquam aliam praestantiorem reperturum fore. Coepit ergo progredi, aciem oculorum sedulo circumferens, sed, si animum reflexerit ad illud ipsum quod tollere neglexit, cuncta sordent. Interea magis atque magis in silvae recessus intimos penetrat et viarum ambagibus fallitur. Iter vult relegere, nec potest; multumque et frustra gemit se fatigatum. Demum tamen redit, at post longos circuitus, ad hanc arbusculam quam respuisse dolet; ipsamque caedere properans, “Nunc,” inquit, “scio: saepe haec bona ceteris praeferenda esse, quae vestiganti maxime obvia sunt.”



M0832 (not in Perry)

Friday, November 25, 2011

Image: Emptor Asini

854. Emptor Asini. Asinum quidam empturus emit hoc pacto ut eius experimentum ac periculum faceret. Eum itaque ad praesepe ductum inter alios suos asellos collocavit. Ille vero, ceteris relictis, iuxta asinum quemdam otiosissimum et voracissimum, quique nihil umquam agebat, sese proiecit. Id herus videns, eum statim fune ligatum proprium ad dominum reduxit. Cui quaerenti an tam cito eius experimentum fecisset, “Ego mehercle,” respondens ait, “probatione opus non habeo. Scio enim eum talem esse, qualis is est quem sibi socium delegit.”



M0854 Perry237

Thursday, November 24, 2011

Image: Agricola Sorte Sua Non Contentus

830. Agricola Sorte Sua Non Contentus. Quidam agricola, videns iuvenes sodales suos e militia redire divites, coepit de ineunda militia cogitare et taedere vitae prioris, tot laboribus exercitae tam modicis compendiis. Et, venditis bobus capris ovibus supellectili, emit equum et arma, et militiae nomen dedit. Non diu post, pugnatum est sed infeliciter respectu novi militis qui, strenue licet decertans, cuncta quae habebat perdidit et nil nisi vulnera multa recepit. Militiae igitur renuntians, decrevit vacare mercaturae ex qua maius lucrum, minus periculum speraret. Praediis igitur quae supererant venditis, et inde comparatis mercibus, mari se commisit, Fortunam retentaturus. Sed infelicior, exorta tempestate, navi submersa, in undis periit, exemplum factus fallacis ac dolosae Fortunae, ut satius sit ipsi non credere et fidere, sed quemque sua sorte debere esse contentum.



M0830 (not in Perry)

Wednesday, November 23, 2011

Image: Rusticus et Pons

827. Rusticus et Pons. Rusticus, de cuius manu securis cecidit in aquam, coepit super pontem exspectare, donec tota transiret aqua. Rusticus exspectat dum defluat amnis, at ille labitur et labetur in omne volubilis aevum. Ita scientia scientiae, opiniones opinionibus, et libri libris semper succedunt.



M0827 (not in Perry)

Monday, November 21, 2011

Image: Nauta Agriculturam Exercens

836. Nauta Agriculturam Exercens. Quendam vitae nauticae pertaesum cepit cupiditas colere agros. Atque nactus ille quidem aratrum, in penuria boum, tale quiddam excogitat: pannos abiecti veli forte repertos expandit in pertica, et hanc defigit in aratro. Atque ita, stiva praehensa, opem divinam implorat, qua fortunetur labor operis. Iamque ventus secundus inflabat pannos, nihilo tamen magis procedebat aratio. Praeteriens autem quidam, “Heus tu,” inquit, “bobus opus est, si progredi aratrum debeat.” “Quo pacto igitur,” respondit hic, “cum nuper in velum navis non admodum vehemens incidisset ventus, provecta illa fuit strenue suumque cursum confecit, quamvis mercibus in eam illatis onusta?” “At enim,” inquit alter, “res similis non est. Nam in mari ad navigandum ventis opus est, in terra vero ad arandum bobus.”



M0836 (not in Perry)

Image: Agricola Invidus et Vulpes

831. Agricola Invidus et Vulpes. Agricola improbus, cum invideret proximo feturam segetis quaereretque quo pacto corrumpere posset eius labores, captam vulpem, alligata face, in vicini segetem dimittit. At illa, non qua missa erat excurrens, volente sic Deo, eius qui dimiserat combussit segetem!



M0831 Perry283

Sunday, November 20, 2011

Image: Agricola et Fur

834. Agricola et Fur. Agricola fodiens vineam, cum bidentem amisisset, quaerebat num quis praesentium furatus eum esset rusticorum. Negabat quisque. Tum incertus homo quid faceret, in urbem deduxit omnes, iusiurandum delaturus (deorum enim eos opinantur vulgo qui sunt ingenio tardiores ruri habitare; qui autem muris intus degunt, veros esse deos et cuncta inspicere). Cum vero, ingressi portam, ad fontem pedes lavarent, manticis depositis, praeco proclamabat mille se drachmas numeraturum, furtorum praemium indicandorum quae ex dei aede fuerant ablata. His auditis, agricola “Quam vanum,” ait, “iter feci! Fures enim alios quo deus deprendet modo, qui sui spoliatores templi non cognoscit, quaeritque mercede oblata illos num quis noverit mortalium?”



M0834 Perry295

Saturday, November 19, 2011

Image: Rusticus Aratrum Portans

826. Rusticus Aratrum Portans. Rusticus, admodum incultus, cum usque ad meridiem arasset, fessis bobus, et ipse labore fatigatus, rediturus in oppidum, aratrum super asellum alligat, deinde asellum, praemissis bobus, ascendit. Qui cum nimio onere gravatus sub pondere deficeret, sentit tandem rusticus asellum ire non posse. Tum descendens atque aratrum super humerum ponens, rursus asellum ascendit, inquiens, “Nunc recte ambulare potes; non enim tu, sed ego aratrum fero.”



M0826 (not in Perry)

Friday, November 18, 2011

Image: Pater et Filius Discipulus

934. Pater et Filius Discipulus. Iuvenis quidam Zenonem philosophum aliquamdiu audierat. Deinde praeceptis philosophiae instructus domum rediit. Tum pater eius “Quid,” inquit, “fili, te Zeno docuit?” Filius respondit, “Id, pater, ut spero, ex vita mea perspicere poteris.” Ad haec pater, ira motus, arrepto baculo, tergum eius graviter verberavit. Filius aequo animo verbera accepit placideque dixit, “Docuit me Zeno numquam patri irasci.”



M0934 (not in Perry)

Thursday, November 17, 2011

Image: Pater et Filiae Duae

932. Pater et Filiae Duae. Habens quidam duas filias, harum alteram olitori, alteram vero figulo nuptum dedit. Progressu autem temporis, olitori iunctam convenit eamque quomodo se haberet resque eius uti procederent interrogavit. Illa autem, nihil quidem sibi deesse ait, sed hoc unum se Deos rogare, nempe ut hiems adveniat et imber, eo nimirum, ut olera abunde irrigentur. Non multo post, ad alteram quoque, quam figulo dederat, invisendam se contulit et eam, simili modo, ut se haberet est percontatus. Cumque illa respondisset se nullius rei indigere, nisi ut purus aether solque lucidus continuo esset, ut nimirum fictile opus exsiccaretur, id pater audiens, “Si tu,” inquit, “serenum desideras, tua vero soror hiemem cupit, cui vestrum meas preces adiungam?”



M0932 Perry094

Wednesday, November 16, 2011

Image: Navigans in Equo

926. Navigans in Equo. Quidam flumen traiecturus, equo insidens navem conscendit. Cum quis causam percontaretur, “Festino,” inquit.




M0926 (not in Perry)

Tuesday, November 15, 2011

Image: Milites Duo et Latro

923. Milites Duo et Latro. Cum milites duo in latronem incidissent, unus profugit, alter autem restitit et dextera forti sese vindicavit. Latrone excusso, comes timidus accurrit stringitque gladium; reiecta paenula, deinde inquit, “Cedo illum; iam curabo sentiat quos attemptarit!” Tunc qui depugnaverat, “Vellem modo istis verbis saltem adiuvisses; constantior fuissem, verba tua vera existimans. Nunc ferrum conde, et linguam futilem pariter. Ut alios ignorantes fallere possis, scio ego, qui expertus sum quantis viribus fugias, quam virtuti tuae non credendum sit.” Haec narratio adsignari debet illi qui re secunda fortis est, sed re dubia fugax.



M0923 Perry524

Monday, November 14, 2011

Image: Viator et Corvus

919. Viator et Corvus. Quidam per agros iter devium carpens, AVE exaudivit et, moratus paululum, gradum corripuit ut vidit nullum adesse. Iterum sonus idem ex occulto salutat. Voce hospitali confirmatus restitit ut, quisquis esset, par officium reciperet. Cum diu haesisset, errore circumspectans, et aliquot milium tempus perdidisset, corvus sese ostendit et supervolans AVE usque ingessit. Tum, intellegens se lusum, “At male tibi sit,” inquit, “ales pessime, qui festinantis pedes sic detinuisti.”



M0919 Perry551

Sunday, November 13, 2011

Image: Fur et Caupo

907. Fur et Caupo. Fur quidam in diversoria taberna moratus est. Videns cauponem nova pulchraque veste indutum, solum ante ianuam diversorii sedentem, ad eum accessit. Fur coepit primum hiare, postea in lupi morem fremere. Quapropter caupo, “Quid hoc,” inquit, “rei est?” Cui fur, “Tibi mox indicabo, sed primum, ut meas vestes serves peto, eas enim hic relinquam. Nescio undenam mihi huiusmodi hiatus oriatur sed si tertia vice hiaverim, repente lupus fio hominesque devoro.” Vix ea fatus erat cum iterum os aperire ac fremere coepit. His caupo auditis, furem pertimuit, surgensque fugam arripere volebat. Sed fur tunica eum detinens, os aperire coepit, ac tertium hiare. Tum caupo timens ne ab eo devoraretur, relicta penula, in abditissimum diversorii locum fugit. At, penula eius rapta, fur discessit.



M0907 Perry419

Saturday, November 12, 2011

Image: Medicus Imperitus

900. Medicus Imperitus. Medicus imperitus, aegrotum visitans, ceteris nihil periculi esse affirmantibus sed tantum diuturniorem fore morbum, eum solus sua ordinaret omnia monebat, crastinam enim non supervicturum; quae cum dixisset, abiit. Paulo post, e morbo surrexit aeger, sed plane pallidus et vix vivens. Medicus obviam factus, “Salve,” inquit, “quomodo se mortui habent?” “Quiescunt,” respondit ille, “Lethes aquam epoti. Sed nuper Mors et Pluto grave quid medicis minitati sunt, eo quod aegrotos mori non sinant. Iamque singulis conscriptis in eo erant ut te quoque conscriberent, sed ego, iis advolutus exoransque, verum te medicum non esse iuravi, sed falso habitum fuisse.”



M0900 Perry317

Friday, November 11, 2011

Image: Rusticus et Sepes

825. Rusticus et Sepes. Vir quidam sepi, qua vinea eius conclusa erat, ut sterili conviciabatur eamque ut nullius emolumenti excisam exusserat. Tunc vinea, aperta et pecoribus et hominibus facta pervia, a cunctis depopulata est. Dominus vineae, hoc conspicatus, seipsum stultitiae accusabat quod sepem uvae suae custodem tam imprudenter amovisset. Fabula indicat qui res servant, non minus facere, quamvis otiosi videantur, quam qui eas suo labore congregarunt.



M0825 (not in Perry)

Thursday, November 10, 2011

Image: Rusticus et Vox Haedi

821. Rusticus et Vox Haedi. Rusticus quidam, gravi lite implicitus, ad quendam iurisconsultum accesserat, ut eo patrono sese explicaret. At ille, negotiis impeditus, renuntiari iubet, se non posse nunc illi vacare, quare abiret alias rediturus. Rusticus, qui huic ut veteri fidoque amico plurimum fidebat, pluries rediens, numquam admissus est. Tandem haedum adhuc lactantem et pinguem secum deferens, ante aedes iurisperiti stabat et haedum vellicans illum balare cogebat. Ianitor, qui ex praecepto heri dona portantes statim admittere solebat, audita haedi voce, ianuam illico aperiens hominem introire iubet. Tunc rusticus, ad haedum conversus, “Gratias,” inquit, “ago, haedule mi, qui tam faciles mihi has effecisti fores.” Fabula indicat nullas res tam duras difficilesque esse quas munera non aperiant.



M0821 (not in Perry)

Wednesday, November 9, 2011

Image: Rusticus et Dominus Eius

819. Rusticus et Dominus Eius. Quidam rusticus ad pagi dominum venit, et “Meus,” dixit, “porcus in canem tuum irruit eumque necuit.” “Damnum sarcies,” respondit ille, “viginti nummis aureis, et praeterea porcum tuum mihi trades ut occidatur et supplicio porcos ceteros terreat, ut ne posthac audeant verendos canes nobilium interficere.” Hic rusticus, sese emendans, “Quid, miser, locutus sum?” inquit; “immo illud volui dicere: porcellum meum a cane tuo occisum fuisse.” “Is ergo,” inquit dominus, “aliquam iniuriam prior fecerit, et hoc pacto stultus perniciem suam sibi arcessiverit. Male quidem factum; nunc tamen satis est mihi quod mors, poena iusta, crimen huius eluit. Abi, et porcos tuos melius educa, et cave ne aliquid umquam simile peccent.” Si tenuis cum potente damnum expostulaverit, saepius abibit vix innocens.



M0819 (not in Perry)

Tuesday, November 8, 2011

Image: Minerva et Hercules

791. Minerva et Hercules. Per arctam viam Hercules incedebat in qua, cum aliquid, malo simile, humi positum vidisset, omni vi diffringere conabatur. Sed cum illud duplo maius factum animadverteret, maiori nisu institit et clava atterere studebat. At mirum, arbor illa repente in immanem magnitudinem excrevit totamque viam obstruxit. Quapropter, clava abiecta, mira rei novitate perculsus ac stupefactus, restitit. Sed Minerva, illi apparens, “Desine,” ait, “mirari, frater. Quod enim vides, contentio et lis est, quae quidem, si quis sine pugna reliquerit, nullius momenti sunt, at contra si lacessiverit, magis magisque crescunt.” Fabula monet quod iurgia ac lites maxima damna ferunt.



M0791 Perry316

Monday, November 7, 2011

Image: Iuppiter et Hominum Peccata

780. Iuppiter et Hominum Peccata. Iuppiter Mercurio imperavit ut omnium peccata in testula scriberentur ac in arca quadam reponerentur, ut, singulorum peccatis in unum collectis, iustas cuique poenas statueret. Sed cum testulae illae sint simul admixtae atque confusae, proinde fit ut haec cito, illa sero in Iovis manus incidat, si quando ipsi eas in arcam intendere placet. Non itaque mirari debemus, si improbi homines celeriter quidem iniurias inferant, tarde vero poenas luant.



M0780 Perry313

Sunday, November 6, 2011

Image: Vomeres Duo

760. Vomeres Duo. Vomer iacebat, penetrabili rubigine obsitus ut ea paene adesum diceres. Aliquando vomerem alterum, fratrem suum, de massa eadem, opificis eiusdem manu procusum, post labores solitos ex agro reductum adspexit, nitentem et splendidum, et “Unde, frater, quaeso,” inquit, “sic nites, sic splendes?” Ille “Bonum quod vides in me,” ait, “exercitatio id omne mihi dedit.”


M0760 (not in Perry)

Saturday, November 5, 2011

Image: Columba et Lupus

519. Columba et Lupus. Lupus vidit columbam silvestrem ramusculos colligere et ait illi, “Tota die te video ad ligna circuire et ramos congregare, sed numquam te vidi bonam domum habere vel bonum ignem facere.” Cui columba respondit, “Semper, ex quo vicini fuimus, te vidi oves trahere et congregare, sed numquam vidi te melius inde vestitum vel maiorem habere familiam.”



M0519 Perry689

Image: Columbae Duae, Maritus et Uxor

520. Columbae Duae, Maritus et Uxor. Dicitur enim quod duae columbae erant in uno loco et habuerunt frumentum collectum in uno vase. Frumentum erat molle et vas erat plenum. Fecerunt itaque pactum inter se ut neutra comederet de frumento. Calefacto aere et desiccato frumento, diminutum est et oppressum videbatur. Rediit maritus et putans quod illud comedisset uxor, eam tantum verberavit quod mortua est. Postquam vero pluit; frumento remollificato, vas repletum est. Ille autem videns quod iniuste uxorem verberavit, intantum flevit quod mortuus est.



M0520 (not in Perry)

Image: Cuculus et Misinga

511. Cuculus et Misinga. Volucribus quondam pro rege suo eligendo ad concilium congregatis, audita est vox cuculi a longe concinentis. Omnes vocem tam sonoram laudabant, sed avem quae vocem emiserat ignorabant. Dicebant eam avem tantae facundiae regimine dignam esse. Miserunt igitur misingam ad contemplandum eius staturam. Quae veniens, sedit in arbore iuxta cuculum. Volens misinga cuculi conditiones experiri, supra dorsum eius foeditates egessit, nec cuculus in aliquo se commovit. Tunc misinga ad concilium rediens moresque cuculi detestans, ipsius inhonestiam ceteris avibus nuntiavit. “Quomodo,” inquit, “cuculus contra avem magnam se defendet, qui mihi, avium minimae, resistere non audebat; absit ut talem nobis in principem eligamus, sed potius aliquem sapientem, fortem viribus et audacem.” Assensu ergo omnium fecerunt aquilam sibi regem, quam dignam imperio iudicabant.



M0511 Perry652

Image: Milvus, Accipiter, et Aquila

428. Milvus, Accipiter, et Aquila. Milvus cum accipitre apud aquilam de praestantia certabat, dicens ob corporis magnitudinem sese illi praeferendum. Contra, accipiter non staturam, sed vires spectari oportere dicebat. Tunc aquila “Ite,” ait, “venatum, et uter vestrum digniorem mihi attulerit praedam, eum praestantiorem iudicabo.” Cum autem milvus exiguum murem, accipiter vero columbam apportasset, inquit aquila, “Quanto columba maior est mure, tanto accipitrem milvo praestantiorem esse pronuntio.”



M0428 (not in Perry)

Image: Apes et Pastor

677. Apes et Pastor. Apes in cava quercu mel faciebant. Pastor vero in eas, operi intentas, forte incidit. Idque sedulo agebat ut favos auferret. Quod cum sensissent apes, furore percitae hinc et illinc circumvolant, suisque hostem abigunt aculeis. Ille tamen victus, “Valete,” inquit, “O feroculae, aeternum valete! Non adeo mel desidero, ut a vobis illud accipiam.”



M0677 Perry400

Image: Bufo et Rana

612. Bufo et Rana. Bufo, qui habitat in terra, rogavit ranam, quae habitat in flumine, quod daret ei de aqua ad potandum. Ait rana, “Placet,” et dedit ei quantum volebat. Rana esuriens rogavit quod daret ei de terra. Respondit bufo, “Certe nihil dabo, quia ego ipse, timens ne deficiat, non comedo ad sufficientiam.” Sic sunt plerique in tantum tenaces, quod exspectant quod panes sint muscidi, bacones rancidi, pastilli sint putridi; nec possunt manducare nec pro Deo dare; timent quod terra eis deficiat.



M0612 Perry622

Image: Gallinae Pulli et Milvus

567. Gallinae Pulli et Milvus. Gallina frequenter colligit pullos sub ala sua, praecipue contra milvum. Venit semel milvus volitans super pullos suos, et illa vocavit eos. Venerunt sub alas, excepto uno qui invenit vermiculum et beccavit super ipsum ut comederet. Interim venit milvus, et illum pullum rapuit.



M0567 Perry601

Image: Columba et Villicus

518. Columba et Villicus. Villicus, cum cibum columbae poneret, “Certe,” inquit, “doleo quod ista grana tibi afferre cogor. Quanto iustius bovi apponerentur, cuius irrigata sunt sudore multo! Faeno tamen vili contentus, ille vitam sustinet, sed aegre id fero te otiosam desidemque tam bonis vitae subsidiis gaudere.” Columba retulit, “Talibus granis me refici doles, at sedulus tu illa pessima delegistis ex toto acervo, reservans tibi quaecumque bona sunt. Iudicas his bovem operarium longe digniorem fuisse, sed natura eius tales cibos non petit. Me denique otiosam ac desidem vocas, ingrate! Potes oblivisci te nostris fetibus perfrui? Mihine pullos educo, an tibi, qui hos mihi saepe abripis et voras, cum lanuginem teneram vix induerunt? Desine ergo curam tuam tam levem queri, unde pretium tibi redit fenore tanto.”



M0518 (not in Perry)

Image: Ciconia, Mures, et Ranae

473. Ciconia, Mures, et Ranae. Ciconia, cum ranae subter aquas occultarentur et mures in cavernis, hanc artem excogitavit ad eliciendum genus quod caperet utrumque. Accedit ad paludem et ibi demersis ranis narrat se audiisse mures ita loquentes de ranis ut superbissime eas contemnerent. Ibi ranae, commotae ira, dicere se esse paratas ad proelium cum muribus. Hoc perfecto, avolat ciconia ad musculorum cavernas et permulta narrat de ranarum elatione et superbia. Tum mures non minus irritati et ipsi quod provocarentur nequaquam se conflictum defugere dixerunt. Quaeritur igitur campus magnus, aequabilis, apertus ad conflictum et eo invento tam a palude quam a cavernis remotiore, in hoc iam ambae acies instructae procedebant. Atque ita illae copiae militares egregiae a ciconia utraeque interficiebantur.



M0473 (not in Perry)

Image: Cornicula et Speculum

446. Cornicula et Speculum. Auceps callidus in mediis ipsis retibus speculum palo affixum collocaverat. Cornicula sagax dolum perfidum sensit et aves ceteras monuit ne accederent. At illae sensim vitri coruscantis fulgore se pertrahi permisere, aliae post alias. Quas auceps, ex insidiis clanculum servans, simul atque videt agmine magno congregatas et garrientes et colludentes, retia repente contrahit et omnes capit. Quo magis illecebra blanda sese obiicit, hoc magis timendum ne dolus aliquis subsit.



M0446 (not in Perry)

Image: Accipiter Cuculum Irridens

418. Accipiter Cuculum Irridens. Irridebat accipiter cuculum quod, cum sibi nec viribus nec volatu inferior esset, putidos potius terrae vermes consectaretur iisque vesceretur quam sapidis avium carnibus, pusilli dicens animi non leve argumentum. Nihil ad haec tunc cuculus. Non diu post, vidit ipsum, a rustico cuius columbas venabatur captum, aliorum ad terrorem e turri pendere. Cui ille, “Quam satius tibi fuisset, O mi frater, vermes consectari et sobrie vivere quam ex rapto et supplicio mori.”



M0418 (not in Perry)

Image: Navis et Nauta

764. Navis et Nauta. Navis, onere imposito, cum ingemisceret, nautam rogavit ut ipsam levaret antennis suis, rudentibusque, armamentisque ceteris, dictitans sic omnem cursum magis celerem sibi et expeditum fore. At ille “O stulta, quid petis?” ait; “maxime iuvabit id quod impedimentum putas.” Fabella quorumdam hominum stultitiam notat, qui, dum volunt sese liberos praestare, res abiudicant maxime sibi utiles.



M0764 (not in Perry)

Friday, November 4, 2011

Image: Vectis et Murus

761. Vectis et Murus. Murus, violenter a vecte concussus, “Quid ita,” aiebat, “me exagitas, nulla a me offensus iniuria?” At vectis “Non ego,” inquit, “huiusce rei causa sum, sed qui validis ictibus me retro impellit.”


(image)

M0761 Perry270

Thursday, November 3, 2011

Image: Fontes Duo

750. Fontes Duo. Fontes duo erant, eodem monte prognati; forte unus ad laevam exsilit et pratum in infinitam magnitudinem diffusum adspicit et inquit, “O frater mi, vale! Huc sequor quo haec nova rerum species iucunda vocat.” Hinc simul diversus abit et pratum petit; dum eius pulchritudinem variam late percurrere vult, in rivulos plures se dividit, at exhaustus solum avidum satiat et inter florum delicias tristes perit. Alter interea, prudentior, alveo se continens, eodem labitur quo semel receptus est. It quidem inter asperas cautes et cursus habet difficiliores et parum gratos. At nihil sui amittit; immo, e collibus propinquis catervam aquarum decidentem recipiens, suas auget. Mox etiam ad ipsum hinc inde rivi confluunt et fit amnis ingens, ipse qui rivus fuit.



M0750 (not in Perry)

Wednesday, November 2, 2011

Image: Mare et Fluvii

747. Mare et Fluvii. In unum convenerant fluvii, mare ut accusarent quod se, simul atque eius intrassent aquas, dulces quamvis essent et potui apti, falsos et ad bibendum redderet inutiles. Quae mare cum audiisset, aegre ferens innoxium se culpari, “Nolite,” inquit, “aquas intrare postea meas, ne corrumpamini sale.”



M0747 Perry412

Tuesday, November 1, 2011

Image: Malus et Rusticus

711. Malus et Rusticus. Rusticus quidam ex malo, quam in proximo habebat agello, sapidissima quotannis legebat poma. Hero lecta donabat urbano, qui illectus incredibili pomorum dulcedine, malum tandem ad se transtulit. Ea veterrima repente exaruit atque ibi poma pariter et malus periere. Quod cum patrifamilias nuntiaretur, “Heu, difficile est,” inquit, “annosam trasplantare arborem. Satis superque fuerat, si frenum meae novissem imponere cupiditati, et fructus e ramo decerpere.”



M0711 (not in Perry)