Saturday, December 31, 2011

Image: Puer et Nux Castanea

965. Puer et Nux Castanea. Puer quidam nucem castaneam forte repererat; coquendam cineri fervido statim commisit. Illa, ubi aestus non tolerabiles sensit, cruciatus suos stridore querulo indicare coepit. At puer immisericors, nihil motus quin et aspere iocans, dixit, “Ego scio qua ratione naenia ista, sine modo funebris, comprimi possit,” et simul prunarum copiam cineri super addidit. Nux misera, iniquis ardoribus evicta, cortice dissoluto, crepuit. Sed non inulta: sic rupta, magno enim nisu se sustulit, et ipsas prunas expulit in faciem et oculos imprudentis, non sine genarum damno et luminum periculo. Hostis metuendus qui furit, vel dum perit.



M0965 (not in Perry)

Friday, December 30, 2011

Image: Fur et Sicarius

915. Fur et Sicarius. Consociata opera, rem communiter gerebant facinorosi duo, unus fur, alter sicarius. Quadam nocte venere in aedes agricolae, ut putabatur non pauperis, cuius cum non solum aedes compilandas, sed etiam abigenda animalia fur censeret. “Recte,” inquit sicarius, “illo interfecto, omnia exsequi poterimus.” “Prius tamen,” inquit fur, “bovem unam aut alteram educamus, ut si forte tumultus oriatur et fugiendum sit, aliquid abstulerimus.” “Non placet hoc mihi,” inquit sicarius, “ne paterfamilis strepitu excitatus eripiatur manibus meis. “At hoc,” fur, “melius est,” inquit. “Immo illud,” inquit sicarius. Ita inter rixas, iratus fur, patremfamilias inclamat et vigilare iubet, ne vitam amittat. Qui, excitatus, etiam res suas servavit.



M0915 (not in Perry)

Thursday, December 29, 2011

Image: Sol, Mons, et Vallis

742. Sol, Mons, et Vallis. Mons, inter nubila caput aridum condens, astris celsitudinem suam iactabat, interea vallis proximae sortem dolens et tanto contemptui obnoxiam miserans. Sol, curru micante diem revehens, audit et superbiam inanem sic reprimit, “Insane, quid habes cur ipse possis tantum tibi placere? Quid de tuo iugo excelso gloriaris? Illud idem est horridum et inhospitale. Contra, haec vallis humilis iacet et in umbra latere amat, densis saltibus clausa; irrigata tamen rivis uberibus et flumine etiam, colonos plurimos habet, quibus almam opum idonearum copiam sufficit et simul felicitatem certam singulatim dividit.” Fabula hos monet qui, cum de gradu supremo ceteros despiciant, nemini prosunt.



M0742 (not in Perry)

Wednesday, December 28, 2011

Image: Puer Viscera Vomens

964. Puer Viscera Vomens. Ingurgitarat se puer visceribus festo die quodam. Quae, cum non posset concoquere alvus, frusta horum ille evomebat. Tum “O mea mater,” territus exclamat, “viscera evomo.” Cui illa “Recte, mi fili,” inquit, “non enim tua, sed aliena ista bubula vomis.”



M0964 Perry047

Tuesday, December 27, 2011

Image: Servus et Asinus

957. Servus et Asinus. Servus cuiusdam agricolae asinum domini sui ex alta rupe praecipitem dedit, ne quotidie huc et illuc illum agere cogeretur, mentitusque est domino illum sponte sua se deiecisse. Ob hoc dominus servum compellebat omnia humeris suis ferre quae ante asinus portabat. Quod servus nequam animadvertens, “Male,” inquit, “mihi consului, cum innocentem conservum meum peremi, qui me tanto labore levabat. Iuste nunc plector.”



M0957 (not in Perry)

Monday, December 26, 2011

Image: Fur et Mel

914. Fur et Mel. Puer pravus in tabernam iniit et, dum nemo adest, aliquantum mellis audaci digito ad os afferebat. Quod per rimam mercator vidit, et subito ingressus exclamavit, “Quis hoc mel venenatum in mensa temere reliquit? Id de medio tolle! Quod si quis forte gustaverit, merhercule, peribit!” Quibus dictis, puer sceleris conscius obstupescit. Multis lacrimis furtum confitetur. “Me, precor,” inquit, “a crudeli morte eripe; quodvis remedium potabo.” Homo cum taeterrimam potionem ex variis medicamentis composuisset, austera voce dixit, “Hoc ad faeces quam celerrime exhauri.” Puer acerbo vultu potionem rapuit, exhausit, et excessit. Totum vicum ululatibus complevit. Qua re doctus postea manus ab alienis abstinuit.



M0914 (not in Perry)

Sunday, December 25, 2011

Image:Mare et Amnis

748. Mare et Amnis. Amnen interrogat mare, quando finem influendi facturus sit. Cui amnis, “Cum tu admittendi.” Liberalitatis sunt perpetua beneficia.



M0748 (not in Perry)

Saturday, December 24, 2011

Image: Puer Avidus et Bellaria

963. Puer Avidus et Bellaria. Vas vitreum, satis quidem capacis alvi at gutturis paulo arctioris, nuces servabat, saccharo tenaci circumlitas. Quorum corticis albicantis illecebras cum claustra pellucida foras transmitterent, puer tantam bonorum copiam simul adspicit, simul accedit, fruendi cupidus. Manus vacua facile descendit quo properat; evadere autem iam nimis plenam non potest. Ille praedam quam tenet amittere negat. Obstinatus pugnat, et nil proficit; flere ergo coepit. Aliquis pervicaciam stultam miseratus ait, “Si tot simul capessere velis, tibi nullam habere fas erit; sed si singulas sumpseris, omnes habebis.” Cupiditas nimia ipsa sibi semper nocet.



M0963 (not in Perry)

Friday, December 23, 2011

Image: Servus Piger

954. Servus Piger. Servus piger erat qui numquam de lecto suo nolebat de nocte surgere. Sed, cum diceret ei dominus, “Surge et vide si pluat,” ipse de loco suo canem, qui custodiebat domum exterius, vocabat et, si eum complutum sentiebat, dicebat, “Domine, pluit,” simulans se de lecto surrexisse. Cum autem diceret ei dominus, “Surge et vide si habemus ignem,” vocavit catum et, quando sentiebat eum calidum, dicebat “Domine, satis habemus de igne.” Dominus autem eius, mane surgens, inveniebat quod ostium tota nocte fuerat apertum et, cum quaereret cur ostium non firmasset, respondebat, “Quare clauderem de nocte cum in mane oporteret me ipsum aperire?”



M0954 (not in Perry)

Thursday, December 22, 2011

Image: Fur et Carnifex

912. Fur et Carnifex. Damnatus quidam furti ad supplicium ducebatur, qui suam infelicitatem deplorans, “Me miserum,” inquit, “cui moriendum, superstite magistro meo a quo hanc artem didici, quem scilicet plecti oportebat prius.” Huic carnifex “Immo te,” inquit, “qui tam male didiceris, inertiae poenas dare aequissimum est.” Cui fur “At,” inquit, “non fuisse me imperitum furandi confessio mea indicat.” “Debueras igitur,” inquit carnifex, “te exercendi finem facere.” Docet fabula optimum esse a malis facinoribus celeriter desistere, nam quis non peccat in vita et delictis nullis tenetur? Sed optimus ille est qui quod fieri non oportet, id facere cito desinit.



M0912 (not in Perry)

Wednesday, December 21, 2011

Image: Mulier et Speculum

951. Mulier et Speculum. Mulier quae pulchra fuerat, cum senesceret, turpicula esse incepit. Amabat tamen, ut prius, in speculi sui laevitate se inspicere, at iam nulla imago inde remittitur quae eius animo non suggerat augurium triste de omnibus Venerum et leporum reliquiis, iam ruinae proximis. Illa ingemiscit, lacrimat, mox irascitur, et, stultissimo vindictae amore furens, speculum nimis fidele effringit. Quo tamen, quo denique res ipsi redit? Speculi quidem fragmenta innumera per pavimentum iacent, sed ipsa totidem specula sunt, quae singula turpitudinem suam dominae obiiciunt. Homines, dum vitia quaedam abscondere volunt, saepe faciunt ut ea clarius appareant.



M0951 (not in Perry)

Tuesday, December 20, 2011

Image: Virgo et Iuvenes Duo

948. Virgo et Iuvenes Duo. Virginem unam exspectebant iuvenes duo, sed locuples tandem formam pauperis vicit. Ut nuptiarum dies advenit, turba concurrit frequens et Hymenaeus coniugalem facem praefert. Pauperi autem asellus erat, qui solebat domino suo quaestum deferre, et puellae parentes casu illum conducunt ut eam vehat. Repente, Veneris misericordia, caelum ventis movetur, intonat fragor, et lux rapitur oculis; grandinis vis trepidos comites dissipat, quemque cogens sibi praesidium petere fuga. Asellus tectum notum subit et voce magna sese venisse indicat. Procurrunt pueri, pulchram virginem aspiciunt et admirantur; deinde domino nuntiant. Ubi nuntiatum est, pauper, gaudio recreatus, Baccho hortante et Venere, dulces perficit nuptias. Filiam quaerunt parentes per praeconem; locuples coniuge amissa dolet. Postquam populo innotuit quid actum esset, omnes caelitum favorem comprobarunt.


(image: Aphrodite, Dionysus and bride)

M0948 Perry544

Monday, December 19, 2011

Image: Pater Senex Domo Eiectus

937. Pater Senex Domo Eiectus. Vir quidam, decrepitae senectutis, domo eiectus a filia, in xenodochio degebat. Conspicatus autem filium illac iter habentem, eum rogavit ut saltem duo lintea ex rebus suis, quas tanto sudore paraverat, sibi mitteret. Qui tandem paternis precibus motus, imperat filio suo puerulo ut expedita ad avum lintea ferret. Puer sagax, et tali dignus patre, unum tantum tulit. Increpatus autem a parente quod non duo, ut iussus erat, attulisset, “Servo,” inquit, “alterum tibi, ut cum decrepitus in xenodochio deges, illud tibi mittam.” Fabula innuit, qua mente in parentes sumus, eadem liberos nostros in nos futuros.



M0937 (not in Perry)

Sunday, December 18, 2011

Image: Fur Avarus

909. Fur Avarus. Valde exercitatus fur egregiam et quaestuosam operam quadam nocte dederat, compilatis aliquot divitum arculis. Itaque auro argentoque refertum sacculum portans, etiam in pauperis aedes devenit. Quas scrutans, cum nihil inveniret rerum pretiosarum, in farinarium tandem vasculum incidit. Ne vacuus autem, contra disciplinam suam, discederet, ponit sacculum, in illum congesturus farinam. At paterfamilias, strepitu excitatus de somno et timens victui suo, in furem, telo arrepto, cum clamoribus irruit. Ille territus ex aedibus, sacculo relicto, fuga evadit. At paterfamilias, excusso igne et lumine illato, magnas praeter spem opes reperit; ille, qui farinam relinquere noluisset, auro et argento caruit.



M0909 (not in Perry)

Saturday, December 17, 2011

Image: Vidua et Asinus Viridis

947. Vidua et Asinus Viridis. Vidua quaedam, coelibatum exosa, nubere cupiebat sed non audebat, verita vulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere quae ad secundas transeunt nuptias. Sed commater eius quam contemnendae essent populi voces hac arte monstravit. Iussit enim asinum album, quem vidua habebat, viridi colore depingi et per omnes urbis vicos circumduci. Quod cum fieret, tanta admiratio ab initio omnes invaserat ut non solum pueri, verum etiam senes hac re insolita moti, asinum animi gratia concomitarentur. Deinde, cum huiusmodi animal quotidie per urbem duceretur, desierunt admirari. “Itidem,” inquit ad viduam commater, “eveniet tibi. Si enim virum acceperis, per aliquot dies eris fabula vulgi. Deinde hic sermo conticescet.”



M0947 (not in Perry)

Friday, December 16, 2011

Image: Vidua et Arator

946. Vidua et Arator. Mulier quaedam, cum recenter suum virum sepelivisset, quotidie ad tumulum profecta, plorabat. Arans autem quidam, non procul a sepulcro, amore captus est mulieris et, derelictis bobus, ivit et ipse ad tumulum ac sedens una cum muliere plorabat. Cum illa rogaret curnam et ipse sic lugeret, “Quoniam et ego,” inquit, “decentem mulierem sepelivi. Si igitur in eadem incidimus mala, curnam invicem non coniungimur? Ego etenim amabo te ut illam, et tu me rursus ut tuum virum.” His persuasit mulieri, et convenerunt. Interim autem fur profectus et boves solvens abegit. Ille autem reversus, non inventis bobus, plangere vehementer instituit. Profecta igitur et mulier et lamentantem inveniens inquit, “Iterum ploras?” Et ille “Nunc,” ait, “vere ploro.”



M0946 Perry388

Thursday, December 15, 2011

Image: Uxor et Vir, Mercatum Facientes

938. Uxor et Vir, Mercatum Facientes. Vir erat et uxor eius qui Deo voverunt quod non nisi in magnis sollemnitatibus vinum biberent, vel forte cum mercatum facerent. Cum paucis diebus aquam bibissent, coepit homo uxori dicere, “Non possumus hodie omnino abstinere; faciamus mercatum ut possimus bibere vinum.” Et vendidit uxori asinum suum. Sequenti autem die dixit uxor marito, “Eme asinum tuum et bibemus vinum.” Et ita omni die faciebant mercatum ut vinum bibere possent.



M0938 (not in Perry)

Wednesday, December 14, 2011

Image: Pater, Filius, et Sclavina

936. Pater, Filius, et Sclavina. Quidam impius homo patrem suum senem faciebat iacere in stabulo et unam vilem sclavinam dederat ei ad induendum. Filius autem illius iniqui hominis valde dolebat de avo suo qui male tractabatur a patre et, accedens ad patrem, ait, “Pater, eme mihi sclavinam.” Cui pater, “Nonne bonas habes vestes? Quid inde vis facere?” “Ego,” inquit, “illam reservabo ut, cum senueris, induam te illa, et tibi faciam sicut facis avo meo, patri scilicet tuo, qui te genuit et nutrivit et quidquid habebat tibi dedit.”


(image: a painting by Gaspare Traversi)

M0936 Perry624

Tuesday, December 13, 2011

Image: Fur et Paterfamilias

908. Fur et Paterfamilias. Quidam paterfamilias, cum iaceret nocte in sua domo, percepit quod fur intendebat intrare domum; et sciens paterfamilias ea quae fur intendebat, dixit intra se, “Silebo huic furi, donec videbo quid agat; et dimittam ipsum, donec congreget omnia quae voluerit. Postmodum vero exsurgam adversus eum et, ablatis omnibus de manu eius, percutiam eum fortiter.” Fecit itaque paterfamilias, et siluit illi furi, donec congregavit omnia quae voluit. Ultimo vero rapuit sopor patremfamilias, et fuit hoc in bonum furis; et abiit fur in viam suam illaesus. Post haec vero excitatus paterfamilias et videns cuncta quae acta fuerant a fure et quia recesserat, cepit conqueri adversus seipsum, et sibi tribuit culpam, sciens sibi non valuisse scientiam, postquam non exercuit illam.



M0908 (not in Perry)

Monday, December 12, 2011

Image: Pueruli Duo Fratres

967. Pueruli Duo Fratres. Natura et communis vitae usus fratres duos puerulos amore mutuo coniunxerat. Unus amborum forte tentatus est levi brevique morbo; venam tamen secari oportuit, sic medico iubente. Quod videns, alter protinus adflere coepit. Secum reputans, aeger ait, “At iste motus pius misericordiae mihi placet; nunc intellego me ab eo amari, magis etiam quam credidi.” Postridie, cum salus prima rediisset, germanum adspexit crustulorum copia instructum; rogat ut partem sibi dare velit. Ille vero negat. “Quid? Mihi lacrimas pias heri dedisti,” ait, “et nunc crustulum negas?” “Nego vere,” alter ait; “Natura dat lacrimas, non crustula.” Nota speciosa sanctam amicitiam saepe testatur, at raro res ipsa fidem facit.



M0967 (not in Perry)

Sunday, December 11, 2011

Image: Arbores Duae

713. Arbores Duae. Quidam habebat arbores duas frugiferi generis. Unam vase ligneo clausit ut ab ingruentis hiemis molestia sub tepenti fornice defenderetur. At alteram posuit in solo patente ut ferret, una cum aliis compluribus, vices quascumque pluviae, frigoris, et aestus. Quid autem accidit? Illa fructus praecoces et malos protulit; haec seros et bonos.



M0713 (not in Perry)

Saturday, December 10, 2011

Image: Rosa et Amarantus

738. Rosa et Amarantus. Iuxta rosam enatus fuerat amarantus. Hanc ergo ille admiratur et beatam praedicat, quae aspectu adeo pulchra esset, hominibusque pariter ac diis honorata, non minus ob odorem quam formam. Cui illa, “Ego quidem, O amarante, ad breve tempus floreo vivoque, et licet me nemo decerpet, mea tamen species decora cito interit; tuae vero venustatis elegantia perennis semperque eadem.”



M0738 Perry369

Friday, December 9, 2011

Image: Olea et Malus

714. Olea et Malus. Malus arbor oleam irridebat quod exiguas procreasset baccas, cum ipsa et ingentia et quae vix sui rami ferrent mala produxisset. Sed vehementi extorto vento, cum pomorum onere, tum vi turbinis, et poma fere cuncta ceciderunt et rami confracti sunt; olea autem illaesa permansit. Tunc secum malus “Quanto,” inquit, “melius mihi fuisset minores fetus edidisse.”



M0714 (not in Perry)

Thursday, December 8, 2011

Image: Phoebus et Terra

743. Phoebus et Terra. Sol Deus, scilicet qui dicitur Phoebus, accepta uxore, genuit alium Solem. Cum autem multi gauderent eo quod duos Soles haberent, Terra lugebat, et mirabantur alii, quaerentes a Terra cur non gauderet. Quibus Terra respondit, “Unus Sol solus iam aliquando siccabat me quod fructificare non poteram; quanto magis duo Soles me siccabunt et sterilem reddent!” Quam fatui qui exsultant dum filii nascuntur dominis suis! Non enim gaudendum est de dominorum pluralitate.



M0743 (not in Perry)

Wednesday, December 7, 2011

Image: Phoebus et Iris

744. Phoebus et Iris. Tot variis coloribus refulgens species Irim superbam fecerat, sed postmodum, cum ex superba insolens facta fuisset, illa prae se Phoebum contemnere coeperat cui, quamlibet nitido, color inesset unicus. Phoebus sentit et illam respicere desinit, ut superbiam inanem reprimat; simul et color eius et decor omnis vanescit. Hac fabula monentur qui eos vituperant quorum beneficio honores suos debent.



M0744 (not in Perry)

Tuesday, December 6, 2011

Image: Amnis et Fons

749. Amnis et Fons. Amnis quidam suum conviciis fontem lacessebat ut inertem, quod immobilis staret nec ullos haberet pisces. Se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces et per valles blando murmure serperet. Indignatus fons in amnem velut ingratum undas repressit. Tunc amnis, et piscibus et dulci sono privatus, evanuit. Haec fabula eos notat, qui bona quae agunt sibi arrogant, non Deo attribuunt, a quo ceu largo fonte nostra bona procedunt.



M0749 (not in Perry)

Monday, December 5, 2011

Image: Remi et Clavus

765. Remi et Clavus. Remi quondam clavum increpare coeperant; dictitabant hanc inertiam eius esse quod, verberandis fluctibus, abstineret et staret semper fixus. Dum sic tumultuantes obstrepunt, ratis appropinquavit ad saxa quaedam occulta. Remi damnum sentiunt; unus et mox alter, et mox tertius illiditur. At clavus, motu levi reflexus, ratem omni periculo liberat, et “Discite,” inquit, “quam non sint inutiles qui providentes rem publicam gubernant.”



M0765 (not in Perry)

Sunday, December 4, 2011

Fables 1-400

I've working on the navigation allowing you to "page through" the fables, going backwards and forwards, following the same order of presentation in the book. I've done that for the first 400 fables now; you can see them listed here in order:

M0001. Leo et Canis
M0002. Leo Iratus et Puteus
M0003. Leo Furens et Caprea
M0004. Leo et Tauri Duo
M0005. Leo, Lepus, et Cerva
M0006. Leo et Equus
M0007. Leo et Unicornis
M0008. Leaena et Ursa
M0009. Leaena et Sus
M0010. Leonis Filius et Homo
M0011. Leo et Iaculator
M0012. Leo Amatorius et Silvanus
M0013. Leo et Homo, Concertantes
M0014. Leo in Stabulum Ingressus
M0015. Leo et Pastor
M0016. Leo, Vacca, Capra, et Ovis
M0017. Leo Epulum Faciens
M0018. Leo et Catus
M0019. Leo et Acies Eius
M0020. Leo Rex et Regia Eius
M0021. Leo Rex et Simius
M0022. Leo, Vulpes, et Simius
M0023. Leo Senex, Vulpes, et Lupus
M0024. Leo Senex, Gemens
M0025. Leo Senex et Vulpes
M0026. Leo et Vulpes Territa
M0027. Leo Inclusus et Vulpes
M0028. Leo Irretitus et Vulpes
M0029. Leo, Mus, et Vulpes
M0030. Leo et Vulpes, Socii
M0031. Leo, Vulpes, et Asinus Venantes
M0032. Leo, Asinus, et Vulpes Perfida
M0033. Leo, Filius Eius, Ursi et Vulpes
M0034. Vulpes in Tugurium Ingressa
M0035. Vulpes et Vota Eius
M0036. Vulpes et Formica
M0037. Vulpes et Uva
M0038. Vulpes et Luna
M0039. Vulpes et Statua
M0040. Vulpecula et Tintinnabulum
M0041. Vulpes Sine Cauda
M0042. Vulpes et Maeander Fluvius
M0043. Vulpes, Vultur et Ostrea
M0044. Vulpes et Avis Terraneola
M0045. Vulpes, Corvus et Gallus
M0046. Vulpes Pacem Annuntians
M0047. Vulpes a Gallo Auxilium Implorans
M0048. Vulpes Vincta et Gallus
M0049. Vulpes, Gallus, et Villicus
M0050. Vulpes a Rustico Capta
M0051. Vulpes Mortem Simulans et Agricola
M0052. Vulpes Mortem Simulans et Canis
M0053. Vulpes et Taxus
M0054. Vulpes et Mulieres
M0055. Vulpes et Vir Fluctus Numerans
M0056. Vulpes et Asinus Pelle Leonis Indutus
M0057. Vulpes et Vermiculus
M0058. Vulpes et Pardus
M0059. Vulpes et Catus
M0060. Vulpes, Agnus, et Canis
M0061. Vulpes Sanguine Madens
M0062. Vulpes et Lupus apud Iovem
M0063. Vulpes Aemula et Lupus
M0064. Vulpes in Puteum Delapsa et Lupus
M0065. Vulpes et Lupus in Fossam Delapsus
M0066. Vulpes et Lupus in Lardario
M0067. Vulpes, Lupus, et Pisces
M0068. Vulpes, Lupus, et Panarium
M0069. Vulpes, Lupus, et Puteus
M0070. Vulpes, Lupus, et Caseus
M0071. Vulpes, Lupus, et Asini Privilegium
M0072. Vulpes, Lupus, et Tria Vera
M0073. Vulpes et Nauta
M0074. Lupus et Nauta
M0075. Lupi et Rusticus
M0076. Lupus et Puer Mendax
M0077. Lupus Parvulus et Pastor
M0078. Lupus cum Canibus Nutritus
M0079. Lupi et Canes, Amici
M0080. Lupus et Canes Duo
M0081. Lupus et Pastor, Compatres
M0082. Lupi et Pastores
M0083. Lupus Fugiens et Pastor
M0084. Lupus et Pastorum Convivium
M0085. Lupus et Pastoris Vestimentum
M0086. Lupus Ovis Pelle Indutus
M0087. Lupi Duo, Oves, et Opilio
M0088. Lupus et Agnus Caprum Comitans
M0089. Lupus, Ovis, et Leo
M0090. Lupus, Umbra Eius, et Leo
M0091. Lupus et Leones
M0092. Lupus et Leo, Amici
M0093. Lupus Imperator et Asinus
M0094. Lupi et Corvus
M0095. Lupus, Corvus, et Aries
M0096. Lupus et Bovis Cadaver
M0097. Lupus et Histrix
M0098. Lupa et Canis
M0099. Lupus et Canis Saginatus
M0100. Lupus Monachus


M0101. Lupus et Presbiter
M0102. Lupus et Sus
M0103. Lupi Bonum Facientes
M0104. Luporum Legati ad Regem
M0105. Lupus Esuriens et Nutrix
M0106. Lupus et Persona Tragoedi
M0107. Simia et Catuli Eius
M0108. Simia et Gemelli Eius
M0109. Simia et Ursus
M0110. Simia et Legumina
M0111. Simia et Nucleus
M0112. Simia et Vulpes, Iter Facientes
M0113. Simius Glorians et Vulpecula
M0114. Simia et Vulpis Cauda
M0115. Simia Regina et Vulpes
M0116. Simius Rex et Vulpes
M0117. Simia, Vulpes, Elephantus, Castor et Pavo
M0118. Simiae et Viatores Duo
M0119. Simius Iudex, Serpens, et Vir
M0120. Simia, Camelus, et Elephantus
M0121. Simia, Apothecae Custos
M0122. Simius et Fabri
M0123. Simia et Piscatores
M0124. Simiae et Urbs
M0125. Simiae Saltantes
M0126. Simius Decoratus
M0127. Simius et Hominis Imago
M0128. Simius et Speculum
M0129. Simius et Circulator
M0130. Ursa et Vulpes
M0131. Ursae Catuli et Leaena
M0132. Ursus, Leo, et Vulpes
M0133. Ursus et Apes
M0134. Ursus et Uxor Eius
M0135. Ursus et Amici Duo
M0136. Ursus Cornua Cupiens
M0137. Ursus et Homo Solitarius
M0138. Panthera et Rustici
M0139. Tigris et Venatores
M0140. Pardalis et Simiae
M0141. Hyaenae, Masculus et Femina
M0142. Rhinoceros et Vulpes
M0143. Camelus et Iuppiter
M0144. Camelus Primo Conspicatus
M0145. Camelus et Simia
M0146. Camelus Flumen Transiens
M0147. Onager Asino Invidens
M0148. Onager, Asinus, et Leo
M0149. Aper et Vulpes
M0150. Aper et Asinus Iocans
M0151. Aper et Asinus Pugnantes
M0152. Aper et Rusticus
M0153. Cervus et Hinnulus Eius
M0154. Cerva, Hinnulus, et Sagittarius
M0155. Cervus et Amici Eius
M0156. Cervus et Vitis
M0157. Cervus ad Stabulum Confugiens
M0158. Cerva, Leo, et Pastor
M0159. Cerva in Speluncam Fugiens
M0160. Cervus et Leaena Mortua
M0161. Cervus et Cornua Eius
M0162. Cervus Oculo Captus
M0163. Lepus Cornua Cupiens
M0164. Lepores et Ranae
M0165. Lepores et Aquilae
M0166. Lepores et Leones
M0167. Lepus et Leonis Imperium
M0168. Lepus et Homines Simplices
M0169. Lepus et Lupus, Contendentes
M0170. Lepus, Canis, et Caprarius
M0171. Lepus et Canis
M0172. Lepus, Vulpes, et Canis
M0173. Lepores, Canes, et Vulpes
M0174. Lepus et Vulpes, Contendentes
M0175. Lepus et Vulpes apud Iovem
M0176. Lepus in Puteo et Vulpes
M0177. Cuniculus et Aquila
M0178. Cuniculus et Venator
M0179. Herinaceus et Vulpes, Iter Facientes
M0180. Herinaceus, Vulpes, et Muscae
M0181. Herinaceus et Lupus, Ovem Furantes
M0182. Herinaceus et Lupus Captus
M0183. Herinacei et Viperae
M0184. Herinaceus et Colubra
M0185. Herinaceus et Cervus
M0186. Talpa et Olitor
M0187. Talpa et Tumulus
M0188. Talpa, Asinus, et Simia
M0189. Talpa et Lynx
M0190. Talpa et Mus
M0191. Castor et Venator
M0192. Taxus et Porcelli
M0193. Mustela et Homo
M0194. Mustela et Lima
M0195. Mustela et Mus Grandaevus
M0196. Mures Duo
M0197. Mus in Muscipulo Captus
M0198. Mus et Rana, Decertantes
M0199. Mus et Bos
M0200. Mus in Cista Natus


M0201. Mus in Olla
M0202. Mus in Cervisia
M0203. Mures et Catus Mortem Simulans
M0204. Mures Felem Contemplantes
M0205. Mus, Catus, et Gallus
M0206. Mures, Feles, et Tintinnabulum
M0207. Mures et Feles, Proeliantes
M0208. Mus et Leo
M0209. Mus et Leonis Gratia
M0210. Mus, Mustela, Vulpes, et Lupus
M0211. Mus et Rusticus
M0212. Mus Uxorem Quaerens
M0213. Mus et Elephantus
M0214. Mus et Montes
M0215. Sorex et Mus
M0216. Sorices, Mures, et Catus
M0217. Asinus et Lyra
M0218. Asellus et Liber
M0219. Asini Spongiis et Sale Onusti
M0220. Asellus et Rivus
M0221. Asinus et Canis
M0222. Asini Duo et Vulpes
M0223. Asina et Bos, Iuncti
M0224. Asinus et Bos, Pascentes
M0225. Asinus et Vitulus
M0226. Asinus Porco Invidens
M0227. Asinus et Porcelli Hordeum
M0228. Asinus et Vulpes, Peccata Confitentes
M0229. Asinus, Lupi, et Canes
M0230. Asina Aegrota et Lupus
M0231. Asinus et Lupus, Ligati
M0232. Asinus Leoni Cantans et Lallans
M0233. Asinus Animalia Fugans et Leo
M0234. Asinus Leonis Pelle Indutus
M0235. Asinus, Gallus, et Leo
M0236. Asinus Excors, Vulpes, et Leo
M0237. Asini et Agricola Senex
M0238. Asinus et Agaso
M0239. Asinus et Grammaticus
M0240. Asinus et Umbra Eius
M0241. Asinus et Viatores Duo
M0242. Asinus Ludens
M0243. Asinus et Domini Canis
M0244. Asinus et Dominus Ingratus
M0245. Asinus et Tympana
M0246. Asinus et Tempora Anni
M0247. Asinus Oneratus et Rusticus
M0248. Asinus Fimum et Flores Gerens
M0249. Asinus Res Sacras Portans
M0250. Asinus Somnians
M0251. Muli et Dominus Stultus
M0252. Muli et Latrones
M0253. Mulus et Equus
M0254. Mulus et Nomen Eius
M0255. Mula et Crabro
M0256. Mula et Imago Eius
M0257. Equus, Asinus, et Hordeum
M0258. Equus et Asellus Onustus
M0259. Equus et Asinus, Pugnantes
M0260. Equus Superbus et Asinus
M0261. Equus et Hirci Tres
M0262. Equus, Lupus, et Hordeum
M0263. Equus et Spinae
M0264. Equus Incultus
M0265. Equus Furibundus et Adolescens
M0266. Equi Duo et Dominus Eorum
M0267. Equi Duo, Fratres
M0268. Equus Unus et Dominus Eius
M0269. Equus et Venator
M0270. Equa, Pullus, et Homo
M0271. Equus et Sus
M0272. Equus et Equiso Eius
M0273. Equus et Eques
M0274. Equi Saltantes
M0275. Equus Circensis Molae Iugatus
M0276. Equus et Pistor
M0277. Bos et Equus
M0278. Bos Laborans et Vitula
M0279. Bos et Vitulus, Iuncti
M0280. Bos et Lupus
M0281. Bos Philosophus
M0282. Bos et Iuppiter
M0283. Boves Duo
M0284. Boves et Coqui
M0285. Boves Somniantes
M0286. Bos Fimum Evehens
M0287. Boves et Plaustrum
M0288. Boves et Trabs
M0289. Iuvencus et Rusticus
M0290. Iuvenci Duo
M0291. Taurus et Vitulus
M0292. Taurus et Culex
M0293. Taurus et Leo, Cenantes
M0294. Taurus, Cornua Eius, et Leo
M0295. Taurus Solus et Leo
M0296. Ovis a Cane Comprehensa
M0297. Ovis et Canes Duo
M0298. Ovis, Cervus, et Lupus
M0299. Ovis et Canis Calumniosus
M0300. Oves et Lupi

Lupi et Oves

M0301. Oves, Lupus, et Porci.
M0302. Oves et Sus.
M0303. Ovis, Lupus, et Pacis Osculum.
M0304. Ovis Callida et Lupus.
M0305. Ovis et Lupus Saucius.
M0306. Oves Timidae et Pastor.
M0307. Ovis et Pastoris Minae.
M0308. Ovis et Vidua.
M0309. Agnus, Pastor, et Lanius.
M0310. Agnus et Canis.
M0311. Agnus et Lupus, Bibentes.
M0312. Agnus in Templo et Lupus.
M0313. Aries Canis Pelle Indutus.
M0314. Aries et Taurus.
M0315. Arietes Duo et Lupus.
M0316. Verveces et Lanius.
M0317. Caprae et Taurus.
M0318. Capra et Caprarius.
M0319. Caprae Silvestres et Caprarius.
M0320. Capra et Asinus.
M0321. Capra et Canis.
M0322. Capra in Rupe Stans et Lupus.
M0323. Caprae in Clibanum Ingressae et Lupus.
M0324. Hircus Equitans.
M0325. Hircus et Statua Ahenea.
M0326. Hircus et Umbra Eius.
M0327. Hircus et Vulpes in Puteo.
M0328. Haedus et Lupus Fores Pulsans.
M0329. Haedus in Tecto et Lupus.
M0330. Haedus Saltans et Lupus.
M0331. Sus Parturiens et Lupus.
M0332. Sus, Porcelli Eius, et Lupus.
M0333. Porcus et Nautae.
M0334. Porcellus et Testamentum.
M0335. Porci Duo, Inimici.
M0336. Porcus ab Ovibus Criminatus.
M0337. Porcus et Equus.
M0338. Porcus et Mulus.
M0339. Porcus Pinguis et Vulpes.
M0340. Verres et Lupus.
M0341. Sus et Asinus Morbum Simulans.
M0342. Sus per Venerem Iurans et Canis.
M0343. Sus et Canis, Contendentes.
M0344. Sus et Canis Venaticus.
M0345. Canis Parturiens Domicilium Quaerens.
M0346. Canis et Domicilium Eius.
M0347. Canes in Culina.
M0348. Canis et Umbra.
M0349. Canes et Corium.
M0350. Canes Duo et Os.
M0351. Canis Aquam Timens
M0352. Canis Villaticus
M0353. Canis Venaticus et Molossi
M0354. Canis et Asinus, Iter Facientes
M0355. Canis et Asinus, Epistolam Legentes
M0356. Canis et Asinus, Socii
M0357. Canis in Praesepi et Bos
M0358. Canis et Vultur
M0359. Canis et Taurus
M0360. Canes et Leonis Pellis
M0361. Canis Venaticus et Vulpes
M0362. Canis Dormiens et Lupus
M0363. Canes et Imperator Eorum
M0364. Canes et Lupi Concolores
M0365. Canes et Catulus Lupi
M0366. Canis, Lupus, et Pastor
M0367. Canis et Paterfamilias Indignatus
M0368. Canis et Dominus Morans
M0369. Canis Lutulentus et Herus
M0370. Canis et Ovis Conquerens
M0371. Canis Oves Occidens
M0372. Canis Homicida et Dominus Eius
M0373. Canis Custos et Domini Filius
M0374. Canis Fugitivus et Herus
M0375. Canis Herum Fugiens
M0376. Canis, Herus, et Cibus
M0377. Canis Vetulus et Magister
M0378. Canis Villicus et Herus Ingratus
M0379. Canes et Agricola Penuria Laborans
M0380. Canis, Bos, Equus, et Homo
M0381. Canis ad Convivium Invitatus
M0382. Canis et Faber
M0383. Canes Duo, Venaticus et Domesticus
M0384. Canis et Sciurus
M0385. Canis et Fur
M0386. Canis et Homo Admorsus
M0387. Canis Mordax
M0388. Feles, Mus, et Caseus
M0389. Feles Senior et Mus Parvulus
M0390. Catus Monachus
M0391. Feles Iudex
M0392. Feles, Vulpes, et Lupus
M0393. Feles et Passeres Duo
M0394. Catus et Gallus
M0395. Feles et Gallinae
M0396. Feles, Aquila, et Sus
M0397. Feles et Venus
M0398. Murilegus Candelam Portans
M0399. Vespertilio Perfidus
M0400. Vespertilio et Mustelae Duae

Vespertilio et Mustela

Image: Iuppiter, Terra, et Mare

776. Iuppiter, Terra, et Mare. Olim Aesopus fabulator, otium agens, in navale ingressus est. Quem cum navium fabricatores vidissent et provocassent ut fabellam narraret, sic ille exorsus est: “Erat olim Chaos et Aqua. Iuppiter autem, cum Terram quoque, quae Mari obruta erat, expromere vellet, eam admonebat ut uno atque altero haustu Mare absorberet. Terra itaque, id opus aggrediens, primo quidem haustu montes emisit, secundo vero planitiem patefecit; quod si tertium quoque haustum addidisset et aquam absorbuisset, ars vestra inutilis esset.”



M0776 Perry008

Saturday, December 3, 2011

Illustrated: Mus et Leo


M0207 - M0208 - M0209
208. Mus et Leo. Circum leonem dormientem lascive discurrebant musculi, quorum unus in dorsum eius insiluit. Captus autem a leone experrecto excusavit imprudentiam gratiasque se ei habiturum esse pollicitus est, si vitae parceret. Leo, etsi erat ira commotus, ignovit tamen musculo precanti, et tam contemptam bestiolam dimisit incolumem. Paulo post, incautius praedam vestigans leo in laqueos incidit, quibus adstrictus rugitum maximum edidit. Accurrit musculus, cernensque vinculis detentum qui sibi dudum vitam petenti concesserat, arrepsit ad laqueos eosque corrosit. Hoc modo cum leonem periculo liberasset, “Tibi,” inquit, “ludibrio eram, quasi nullum vicissim beneficium praestare possem; nunc scias etiam murem gratias referre posse.”

Mus et Leo; Mus et Leaena

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images. I really like the way that Crane has combined here the traditional Aesopic fable of the lion and the mouse along with the variation (found first in Abstemius, I believe) where the mouse wants to marry the lioness!

M0208 = Perry150. Source: Yenni 19. This is Perry 150. To find out what the mouse asked for after freeing the lion from the net, see #209. For a completely different kind of ending, see what happened when the mouse helped an eagle, #412. For another story about animal gratitude, see the fable of the ant and the dove, #646.

Image: Heros in Somnio

807. Heros in Somnio. Quidam, herois simulacrum domi habens, ei splendidissime sacrificabat. Cum vero multa continuo in sacrificiis instruendis insumeret impenderetque, noctu ei heros in somnis adstans, “Desine,” inquit, “amice, rem tuam familiarem absumere! Nam si, absumptis omnibus, in paupertatem incideris, me protinus accusabis.”



M0807 Perry110