Tuesday, December 6, 2011

Image: Amnis et Fons


M0748 - M0749 - M0750

749. Amnis et Fons. Amnis quidam suum conviciis fontem lacessebat ut inertem, quod immobilis staret nec ullos haberet pisces. Se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces et per valles blando murmure serperet. Indignatus fons in amnem velut ingratum undas repressit. Tunc amnis, et piscibus et dulci sono privatus, evanuit. Haec fabula eos notat, qui bona quae agunt sibi arrogant, non Deo attribuunt, a quo ceu largo fonte nostra bona procedunt.



M0749 (not in Perry). Source: Abstemius 57. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the rainbow and the sun, #744.