Monday, September 13, 2010

Illustrated: Corvus Asinum Feriens


M0434 - M0435 - English - M0436

435. Corvus Asinum Feriens. Asinus, cuius in dorso ulcus inerat, in prato quodam pascebatur. Corvus autem cum supra ipsum constitisset ac rostro ulcus feriret, asinus prae cruciatu vehementer rudebat atque saltabat. Procul interim stante agasone deque illo ridente, lupus, forte praeteriens, ubi fieri id vidit, “Heu nos miseros,” secum ait, “nos enim homines si tantum viderint, statim persequuntur; hos vero etiam accedentes cum risu libenter excipiunt.”

Corvus, Asinus et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0435 = Perry190. Source: De Furia 143. This is Perry 190. For more fables about wolves and crows, see #94, #95, and #96.