Monday, October 4, 2010

Illustrated: Aegrotus et Vota Eius


M0902 - M0903 - M0904

903. Aegrotus et Vota Eius. Vir pauper aegrotans haec Diis olim vovebat, “Dii, si valetudinem recepero, centum boves in sacrificium vobis adducam.” Ipsi itaque, eum experiri volentes, a morbo protinus liberarunt. Is autem, sanitati restitutus, quoniam bobus omnino carebat, centum boves ex farina subacta fictos in ara cremavit, aiens, “O Superi, mea ecce vota explevi.” Dii vero, cum de eo poenas sumere vellent, in somnis oblati, “Ad litus perge,” dixere, “et locum pete quem indicamus, ibique centum auri talenta invenies.” Expergefactus ille, magno cum gaudio in demonstratum locum se contulit aurumque sibi per viam iamiam manibus contrectare videbatur. Illic autem cum in latrones incidisset, ab iisque captus esset, “Dimittite quaeso,” exclamabat, “vobisque mille auri talenta dabo.”

Vota Viri Perfidi

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0903 = Perry028. Source: De Furia 36. This is Perry 28. For another story about trying to cheat on a vow made to the gods, see #938. See also the story of the crow and his vows, #443.