Illustrated: Formica et Musca
648. Formica et Musca. Musca formicam irridebat et miseram reputabat. “Tu,” inquit, “latitas in cavernis tenebrosis, ego vero in nobilibus aulis; tu aquam lutosam bibis, ego in cyphis aureis bibo et in scutellis argenteis cum divitibus comedo.” Cui formica respondit, “Noli gloriari in praesenti, cum nescias quid crastina pariet dies. Malo de labore meo vivere et secure latere in caverna quam cum timore et periculo personae meae habitare in palatiis et bibere in vasis argenteis in quibus si cadas submergeris et turpiter eiecta morieris. Et licet in praesenti aetate affluas deliciis, in hieme peribis futura, quia non tibi provides unde vivere possis.” Valde enim fatuus est qui tantum praesentia attendit et futura pericula non avertit.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Gole images.
M0648 Perry521