Image:  Vulpes et Formica
36. Vulpes et Formica. Vulpes, pertaesa cavum suum et latibulum,  decreverat in alio loco magis aperto et alto habitare ut meliori caeli  temperie frueretur. Iamque ligna et lapides, unde sibi domum fabricaret,  comportabat, cum occurrit ei formica, quae, vulpis sciscitata  consilium, probavit quod salubriori aere esset gavisura, sed non  securiori. Immo serio monuit ne habitationem mutaret, si vellet suae  saluti ac securitati consulere et sibi credere consulenti, et meminisset  quo odio apud vulgus laboraret. Vulpes, consilio formicae deterrita,  lapides et ligna reportavit nec amplius de mutandis aut aedificandis  aedibus cogitavit. Haec docet cuiuscumque operis ante omnia de fine  consulendum.  
Image Source: 
Wikipedia.
M0036 (not in Perry)