M0247 (not in Perry). Source: Desbillons 4.13 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the English saying about “the straw that broke the camel’s back.” For another story about an overburdened donkey, see #258.
Tuesday, November 16, 2010
Image: Asinus Oneratus et Rusticus
247. Asinus Oneratus et Rusticus. Rusticus asinum agebat, sarcina sua gravatum quantum satis esse debebat. Cum iter carperet, rusticus “En, hinc prope,” inquit, “virgulta mihi adstant. Decerpere igitur esse operae pretium puto. Resiste, barde! Id oneris additum feres.” Nec mora; herus imprudens virgulta caedit et colligat, pondusque novum ponderi iusto adiiciens. Cumque lapidum strues iuxta viam seposita forte occurreret et ex illis duos videret qui sibi prae ceteris placerent, “Stulte facerem,” ait, “si bonum negligerem quod fortuna tam benigna mihi obiicit.” Atque lapides duo, quos manus facile tollit, quantillum oneris est? Et hos, aselle mi, feres.” Cumque aestus nudum incedere suaderet, vestem sibi detrahit et non dubitat ceteris quoque impedimentis eam ingerere. Asinus enimvero, cum in via offendiculum pedem fefellisset, cadit et, sarcina oppressus, perit.
Labels:
illustrated