Saturday, September 11, 2010

Illustrated: Bubo et Rosa


M0462 - M0463 - M0464
463. Bubo et Rosa. Volatilia semel congregata invenerunt rosam primulam et pulcherrimam, et contendebant de illa cui daretur, et dixerunt quod avi pulcherrimae. Contenderunt quae esset pulcherrima. Quaedam dixerunt quod psittacus; aliae dixerunt quod columba, aliae quod pavo. Venit bubo et dixit se esse pulcherrimam et quod debuit habere rosam. Omnes motae sunt in risum, dicentes, “Tu es avis pulcherrima per antiphrasim, quoniam turpissima.” Exspectaverunt de sententia definitiva usque mane. In nocte clare videt bubo et, aliis avibus dormientibus, rosam furata est. Quo comperto mane, dederunt aves sententiam quod bubo numquam volaret de die nec inter alias aves habitaret.

Noctua et Aves

Click here for a SLIDESHOW of all the Detmold images. This is actually an image for a different fable, but it suits this one, too!

M0463 = Perry614. Source: Odo, Fable 55 (shortened). This is Perry 614. Compare the contest to award the beautiful nest to the best bird, #509.