Sunday, January 1, 2012

Image: Puer et Praeceptor

961. Puer et Praeceptor. Puer, osor litterarum, in ludum litterarium a patre deductus, nullis magistri blanditiis induci poterat ut primam alphabeti proferret litteram. Tum praceptor “Aperi os,” inquit, “quod huius litterae exigit enuntiatio.” Ille vero hiabat, sed absque voce. Praeceptor, videns laborem suum irritum (neque enim puerulum ac novitium verberandum censebat) iubet eum inter condiscipulos sedere, eos monens ut illi persuadeant hanc vel saltem litteram efferre. Tum condiscipuli pro virili quisque eum hortabantur, dicentes, “Estne tantus labor A dicere?” At puer versutus “Non est,” inquit, “arduum dicere A, sed si A dicerem, vellet ut B dicerem, et C. Non erit ea vis praeceptori patrique ut discam.” Fabula indicat nolentes discere, a nemine posse compelli.



M0961 (not in Perry)

Image: Servus et Dominus Eius Incensus

959. Servus et Dominus Eius Incensus. Homo quidam, ira contra servum incensus, “Non,” inquit, “in pistrinum ego te detrudam, sed Olympiam ducam.” Putabat enim ille, ut par est, multo durius esse supplicium si Olympia spectans a radiis solaribus conqueretur quam si in molam ad molendum dederetur.



M0959 (not in Perry)

Image: Pueri Duo

966. Pueri Duo. Pueri duo, alter stultus, alter autem callidus, in commune aliquot nuces invenerant. Quas cum callidus fregisset, putamina cassa stulto dedit et nucleos sibi sumpsit. Frustra ille experitur quid hoc quod tenet prodesse queat, et intellegit sese deceptum. At dixit, “Me non decipiet ultra! Fraudem eius probe ulciscar, si qua fors ferat.” Postmodum cum hi ambo die quodam oleas similiter reperissent, puer qui pari dolo fallaciam nuper sibi factam corrigere cupiebat inquit, “Id quod intra est, da mihi; tibi tolle quod est extra.” Socius in sinu gaudet et, illico iubenti morem gerens, carnem oleaginam, dulcem cibum, sibi capit et misello ultro tradit nucleos duros. Nil usus adiuvat, ubi deest prudentia.



M0966 (not in Perry)