Friday, September 24, 2010

Illustrated: Cancer et Serpens


M0586 - M0587 - M0588
587. Cancer et Serpens. Serpens una cum cancro societate iuncta vivebat. Porro cancer, cum simplex moribus esset, serpentem ut is quoque astutiam suam exueret admonebat. At ille minime obsequebatur. Cancer itaque, cum dormientem vidisset, quanta vi poterat compressum chelis occidit. Serpens ita necatus, cum humi porrectus iaceret, “Hoc modo,” cancer ait, “et rectum et simplicem antea te esse oportebat; non enim hanc poenam dedisses.”

Serpens et Cancer

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0587 = Perry196. Source: De Furia 231. This is Perry 196. While the crab is a straightforward character in this fable, in another fable the crab is notoriously crooked, #586.

No comments:

Post a Comment