Wednesday, September 8, 2010

Illustrated: Canis et Asinus, Iter Facientes


M0353 - M0354 - M0355
354. Canis et Asinus, Iter Facientes. Canis molossus, non modo ad lupos sed etiam ad ursos expugnandos validus, cum asino, qui saccum panibus plenum ferebat, longum iter fuerat ingressus. Inter eundum autem oborta fame, asinus, pratum offendens, large ventrem herbis implevit. Canis autem asinum rogabat ut aliquantulum panis sibi daret ne periret inedia. At ille non solum panem non dabat, sed canem, irridens, illi ut secum herbas pasceret consulebat. Interim lupum advenientem asinus conspicatus, canem rogabat ut sibi esset auxilio. Cui canis “Tu mihi,” inquit, “consuluisti ut adversus famem herbas pascerem; ego quoque tibi consulo ut te adversus lupum ferratis calcibus tuearis.” Haec cum dixisset, abiens, ingratum comitem deseruit. Fabula indicat qui indigentibus expetita non praestat auxilia, ab aliis quoque necessitatis tempore solere destitui.

Canis et Asinus

Click here for a SLIDESHOW of all the Desandre-Freeman images. This is actually an illustration for a different fable, but I thought this made a good fit!

M0354 (not in Perry). Source: Abstemius 109 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another story about the donkey and the dog, see the story of the jealous donkey, #243. See also the story of the donkey and the dog discussing food, #221.

No comments:

Post a Comment