Friday, September 10, 2010

Illustrated: Canis et Homo Admorsus


M0385 - M0386 - M0387
386. Canis et Homo Admorsus. Quidam a cane morsus, quaerens qui vulnus curare posset circumibat. Cum id quidam casu obvius audisset, “Heus tu,” inquit, “si sanus vis fieri, panem sumito, cum eoque vulneris sanguine deterso, cani qui te momordit edendum praebe.” Tum ille, subridens, “At si istud fecero,” inquit, “nullum erit effugium quin me omnes canes urbis discerpant.”

Homo a Cane Morsus

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images. You can see the man being bitten on the left and then getting advice on the right.

M0386 = Perry064. Source: De Furia 55. This is Perry 64. For another fable about rewarding misdeeds, see #887.

No comments:

Post a Comment