Friday, September 3, 2010

Illustrated: Cornix et Canis


M0443 - M0444 - M0445
444. Cornix et Canis. Cum cornix Minervae sacrificaret, canem ad epulum invitavit. At ille “Quid frustra,” inquit, “haec in sacrificium absumis? Dea enim adeo te odit ut tibi uni, ex tui generis avibus, augurii fidem detraxerit.” Cui cornix “Idcirco,” ait, “magis illi sacrifico, ut mihi tandem reconcilietur.”

Cornix et Canis

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0444 = Perry127. Source: De Furia 251. This is Perry 127. For another fable about the raven’s divine powers, and the crow’s lack of such powers, see #442.

No comments:

Post a Comment