Thursday, September 2, 2010

Illustrated: Equus Superbus et Asinus


M0259 - M0260 - M0261
260. Equus Superbus et Asinus. Equus phaleris sellaque ornatus cum ingenti hinnitu per viam currebat. Currenti onustus asellus forte obstabat, cui equus, fremebundus, “Quid,” inquit, “ignave, obsistis equo? Cede, inquam, aut te proculcabo pedibus!” Asellus, rudere non ausus, cedit tacitus. Equo provolanti crepat inguen. Tum, cursui inutilis, ornamentis spoliatur. Postea cum carro venientem asinus affatur, “Heus, mi amice! Quis ille ornatus est? Ubi aurea sella? Ubi splendidum frenum? Sic, amice, necesse fuit evenire superbienti.”

Equus Superbus et Asinus

Click here for a SLIDESHOW of all the Arthur Rackham images.
M0260 = Perry565. Source: Barlow’s Aesop 14. This is Perry 565. Compare the fable of the donkey who envies the pig, but then changes his mind, #226.

No comments:

Post a Comment