Monday, September 27, 2010

Illustrated: Momus Iudex


M0801 - M0802 - M0803

802. Momus Iudex. Iovem Neptunumque et tertiam insuper Minervam contendisse ferunt inter se quis pulchram aliquam rem faceret. Facit Iuppiter animal pulcherrimum, hominem; Pallas hominibus domum; Neptunus taurum. Iudicem sibi Momum elegerunt (adhuc enim inter Deos habitabat) qui, prae nativa indole cunctos odio prosequens, principio statim taurum culpavit quod oculis inferiora non gestaret cornua - ita enim recte cernens iceret; hominem, quod pectus illi non esset valvis instructum et adapertile ut proximum inspiceret quid agat consilii; domum, quod ferreae fundamentis non subiicerentur rotae, aliis idoneae locis permutandis, cum domini abirent peregre. Tenta facere aliquid, nec iudex sedeat invidia; Momo nil omnino placitum est.

Momus

Click here for a SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images.

M0802 = Perry100. Source: Babrius 59 (translated into Latin prose). This is Perry 100. Momus was the Greek god of satire and mockery. Eventually the other gods got tired of his carping criticism and banished him from Mount Olympus. Compare the human critic, Zoilus, #978.

No comments:

Post a Comment