Tuesday, September 7, 2010

Illustrated: Monedula et Pavo


M0453 - M0454 - M0455
454. Monedula et Pavo. Cum haberent comitia volucres regi creando, petiit regnum pavo, quod se ob formam eximiam illo dignum prae cunctis esse diceret. Qui cum omnium suffragia laturus videretur, “Hic tamen rex,” inquit monedula, “si forte sit factus, et aquilam hostem habuerimus, quidnam opis auxiliive poterit afferre?” In principibus legendis non speciem modo, sed etiam virtutem et sapientiam spectari oportet.

pavo et pica

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.
M0454 = Perry219. Source: Camerarius 52. This is Perry 219. Compare the fable of the monkey who was made king of the animals, #116.

No comments:

Post a Comment