980. Avarus et Montes Aurei. Cum audiisset quidam esse in India montes aureos, summo cum labore et per ingentia pericula illuc contendit. Quo cum tandem pervenisset, reperit obsideri illos, et custodiri aurum a gryphibus et montes esse inaccessos. Deplorans igitur iter tempusque perditum, et se afflictum ambulando, ita cum dolore et labore aliquanto magis molesto quam accessionis fuerat, inanis domum revertitur. Imprudentes saepe appetunt ea, quibus neque potiri neque frui possunt.
Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.
M0980 (not in Perry). Source: Daumas 276. This fable is not in Perry’s catalog, but you can find the story in the Speculum Sapientiae, 3.10. Compare the fable of the golden lion, #979.