Saturday, October 2, 2010

Illustrated: Canis et Paterfamilias Indignatus


M0366 - M0367 - M0368
367. Canis et Paterfamilias Indignatus. Paterfamilias, oblitus haram in qua gallinae pernoctabant claudere, cum mane surrexisset, reperit omnes a vulpe occisas et ablatas esse. Indignatus igitur in canem, tamquam malum rerum suarum custodem, multis illum afficiebat plagis. Cui ille “Si tu,” inquit, “cui gallinae ova et pullos pariebant, in occludendo ostio negligens fuisti, quid mirum si ego alto sopore oppressus, vulpem venientem non sensi, qui nulla ex illis emolumenta percipiebam?”

Rusticus et Canis

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0367 = (not in Perry). Source: Abstemius 149. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the man who locked a lion in his stable, #14.

No comments:

Post a Comment