166. Lepores et Leones. Quodam tempore visum est omnibus bestiis conventum et coetum habere, quod aliarum de aliis frequentissimae querelae essent. Ubi dictis ultro citroque sententiis, lepores ita contionatos perhibent: videri sibi aequum omnium ut bestiarum eadem sit dignitas et par potestas, neque oportere alias tanto plus, alias minus valere; hoc enim pacto fieri ut inferiores praestantibus direptioni et praedae sint. Quibus dictis, oblocutos leones accepimus orationi leporinae deesse ungues et dentes. Fabula docet fortem orationem, nisi etiam viribus sit fulta, a potentioribus derideri.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Gole images.
M0166 = Perry450. Source: Camerarius 355. This is Perry 450. This story is attributed by Aristotle (Politics 1284a) to the Cynic philosopher Antisthenes.