Sunday, October 31, 2010

Image: Camelus Flumen Transiens


M0145 - M0146 - M0147
146. Camelus Flumen Transiens. Camelus flumen transibat, quod magno aquarum impetu ferebatur. In quo cum forte alvum exonerasset, et excrementa ante se statim ferri undarum violentia vidisset, “Quid istud rei est,” inquit, “quod, quae retro me esse solent, ante me ferri videam?” Haec fabula de ea urbe narrari posset, in qua penes infimos ac stultos homines imperii summa est, neglectis praecipuis atque prudentibus viris.



M0146 = Perry321. Source: De Furia 353. This is Perry 321. Compare the fable of the manure and the apples, #739.

No comments:

Post a Comment