Monday, November 8, 2010

Illustrated: Aquila et Sagitta

414. Aquila et Sagitta. Sagittarius in aquilam collimabat et, missa sagitta, confixit aquilam. Cumque, conversa ad sagittam, aquila eam quoque pennatam suis videret esse pennis, “Multis,” inquit, “suae propriae facultates et res insidias et periculum creant.”

Aquila et Sagitta

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.
M0414 Perry276

No comments:

Post a Comment