Friday, November 26, 2010

Imagines: Cervus et Hinnulus Eius

153. Cervus et Hinnulus Eius. Cervus, praegrandi corpore et qui cornua habuit ingentia, per silvas grassabatur. Cui hinnulus accedens inquit, “Mi pater, pro miraculo mihi est quod, cum sis tam praegrandi corpore et cornua habeas tam praeclara, te latratus canum exhorrescere.” Cui cervus, “Mi fili, magnum habeo, fateor, corpus et cornua comparia, sed sane cor pusillum.” Fabula indicat magno camino parvulum non suffecturum ignem.




M0153 Perry351

No comments:

Post a Comment