M0931 Perry042
Sunday, November 28, 2010
Imagines: Pater, Filii, et Agrorum Cultura
931. Pater, Filii, et Agrorum Cultura. Rusticus, mortem suam exspectans, cum relinquere filiis suis divitias non posset, animos eorum ad studium diligentis agrorum culturae et ad laboris assiduitatem excitare voluit. Arcessit igitur eos ad se atque ita alloquitur, “Mei filii, quomodo res meae se habeant, videtis. Quidquid autem per omnem vitam reservavi; hoc in vinea nostra quaerere poteritis.” Haec cum dixisset, paulo post moritur senex. Filii, patrem in vinea alicubi thesaurum abscondisse arbitrantes, arreptis ligonibus universum vineae solum effodiunt. Thesaurum quidem nullum inveniunt; terram vero fodiendo adeo fertilem reddiderunt, ut vites uberrimum fructum ferrent.