Friday, December 24, 2010

Imagines: Aquila et Testudo

407. Aquila et Testudo. Testudo aquilam magnopere orabat, ut volare sese doceret. “Rem petis,” inquit aquila, “naturae tuae contrariam, nam quomodo poteris volare, cum alas non habeas?” Testudo autem nihilominus aquilam obsecrabat ut se volucrem facere vellet. Itaque eam ungulis arreptam aquila sustulit in sublime ibique demisit, ut per aera ferretur sed, cum in rupes decidisset, comminuta interiit.



M0407 Perry230
Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment