M0911 Perry200
Friday, December 17, 2010
Imagines: Fur et Mater Eius
911. Fur et Mater Eius. Quidam puer in schola, libellum furatus, suae attulit matri. A qua non castigatus, quotidie furabatur magis atque magis; progressu autem temporis, maiora furari coepit. Tandem a magistratu deprehensus, ducebatur ad supplicium. Matre vero sequente ac vociferante, ille rogavit ut sibi liceret paulisper cum ea loqui ad aurem. Illo permisso et matre properante et aurem admovente ad filii os, dentibus suis matris auriculam evulsit. Cum mater et ceteri qui adstabant eum increparent, non modo ut furem, sed etiam ut impium in parentem suam, inquit, “Haec causa fuit exitii mei. Etenim si me castigasset prius ob libellum quem furatus sum, nil fecissem ulterius; nunc ducor ad supplicium.”