Saturday, December 11, 2010

Imagines: Pater et Filii Litigantes

930. Pater et Filii Litigantes. Agricola, filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri. Quae cum allatae essent, colligavit omnes in unum fasciculum iussitque singulos filiorum fasciculum capere et confringere. Illis vero confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas atque, illis statim facileque frangentibus, dixit, “Ita et vos, filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis. Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit.”




M0930 Perry053
Read a Fabula Facilis version of this fable.