Thursday, December 23, 2010

Imagines: Simia et Vulpis Cauda

114. Simia et Vulpis Cauda. Simia sentiens se nudam retro et videns ex adverso vulpem praelonga ac larga cauda instructam, coepit eam rogare ut sibi partem caudae suae daret ad tegendas nates; ita enim fieri communi utriusque emolumento, ut illa importuno onere levaretur, ipsa iuvaretur. Ad quae vulpes, nasum torquens, “Oppido quam falleris, soror,” ait, “cauda enim mea non oneri, sed honori meo servit et, utut sit, mallem ea terram verrere quam tuas tegere impuras nates; ita quaeque nostrum, suis contenta, vivat.”



Click here for a SLIDESHOW of all the Herrick images.
M0114 Perry533

No comments:

Post a Comment