Friday, December 3, 2010

Imagines: Talpa, Asinus, et Simia

188. Talpa, Asinus, et Simia. Asinus et simia, simul aliquando confabulantes, coeperunt de Natura, omnium parente, conqueri: ille quod erga se, illiberalis, cornua non dedisset, suae defensioni necessaria; haec vicissim quod caudam non esset largita, nudis natibus operiendis oportunam. Audiebat talpa colloquentes, ad quos “Tacete,” inquit, “ambo, et cessate murmurare, cum me oculis captam patienter sustinere videtis.”




M0188 (not in Perry)

No comments:

Post a Comment