Wednesday, February 23, 2011

Image: Pica et Cuculus


M0496 - M0497 - M0498
497. Pica et Cuculus. Pica inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem esse suspicata est. Quare concitata fugiebat. Quod nonnullae aliae aves, quae prope aderant, intuitae, picam irridebant, quod pro accipitre cuculum fugeret. Quibus illa, “Malo,” inquit, “a vobis irrideri quam ab amicis fleri.”



M0497 (not in Perry). Source: Abstemius 156. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the thrush and the cuckoo, #421. See also the rooster’s fear of the fox skin, #566.