Thursday, May 26, 2011

Image: Sceleratus et Daemon


M0915 - M0916 - M0917

916. Sceleratus et Daemon. Vir malignus, cum plurima perpetrasset scelera, saepius captus, et carcere conclusus arctissima et pervigili custodia teneretur, Daemonis auxilium implorabat, qui saepenumero illi adfuit et e multis eum periculis liberavit. Tandem iterum deprehenso et solitum auxilium imploranti, Daemon, magnum calceorum pertusorum fascem super humeros habens, apparuit dicens, “Amice, amplius tibi auxilio esse non possum. Tot enim loca pro te liberando hactenus peragravi ut hos omnes calceos contriverim. Nulla mihi superest pecunia qua alios valeam comparare. Quare pereundum est tibi.” Haec admonet fabula ne existimemus nostra semper impunita fore peccata.


(image)

M0916 (not in Perry). Source: Abstemius 58. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another story about the devil, see the story of the devil and the old woman, #812.

No comments:

Post a Comment