Saturday, June 11, 2011

Image: Cicada et Vulpes


M0653 - M0654 - M0655
654. Cicada et Vulpes. Cicada procera quadam in arbore canebat. Vulpes, eam devorare cupiens, ut capere posset, huiusmodi dolum commenta est. Stans ex adverso atque eius vocis suavitatem simulans admirari, eam ut descenderet hortabatur, aiens optare se, quantum sit animal illud quod tam sonoram vocem emitteret, propius videre. Illa, dolum suspicata, “Heus tu, falleris,” ait, “si me descensuram putas. Ex quo enim vulpino in stercore cicadae alas esse vidi, a vulpibus caveo.” Prudentes homines aliorum calamitates cautos faciunt.



M0654 = Perry241. Source: De Furia 322. This is Perry 241. Compare the fable of the fox and the crow, #437.