Wednesday, July 20, 2011

Image: Vipera et Viator


M0621 - M0622 - M0623
622. Vipera et Viator. Vir quidam, hiberno tempore iter habens, cum viperam prae gelu morientem vidisset, misericordia motus, eam sustulit suoque in sinu refovit. Ea vero dum frigore detinebatur, quiete ac pacate se gessit. At postquam demum calefacta fuit, illico viatoris ventrem momordit. Is itaque, iamiam moriturus, “Merito quidem haec patior,” inquit, “quid enim hanc pereuntem curavi, quam etiam bene valentem interficere oportebat?”



M0622 = Perry617. Source: De Furia 130. This is Perry 617. For another fable about unwise kindness shown to a snake, see #829, or the man rescuing a dog in a well, #838.