Friday, July 22, 2011

Image: Vultures Duo et Canes


M0459 - M0460 - M0461
460. Vultures Duo et Canes. Vultures duo, cadaver depascentes, duo ingentia frusta absciderant, quae unguibus per aera ferre decreverant, cum subito, canibus adventantibus, alter eorum, dimissa sua parte cadaveris, eiulans, statim e canum conspectu procul abiit, alter, praedae intentus, dum partem suam dimittere cunctatur, a canibus captus est. Qui dum se iam moriturum videret, “Heu,” inquit, “me miserum et infelicem, qui parvae voluptatis causa tot vitae voluptates amittam.”



M0460 (not in Perry). Source: Abstemius 143. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the two ants, #649.

No comments:

Post a Comment