994. Gulosus et Olla Pretiosa. Gulosus erat qui ventri serviebat. Cum igitur olla coqueretur in caupona, tantisper delectabatur et seipsum odore pascebat. Cum vero magis magisque ei appetitus insurgeret, et natura superaret (natura, O Dii, nequissima!), non amplius hoc sustinens iussit puerum ollam emere. Qui cum responderet cauponem eam magno pretio vendere, “Hoc suavior,” inquit, “et iucundior erit quo maiori pretio eam emero.” Sunt haec etiam memoriae prodenda non ut ad imitationem eorum inducamur, sed ut fugere et declinare possimus.
M0994 (not in Perry). Source: Aelian, Historia 10.9. This fable is not in Perry’s catalog; Perry did not use Aelian as a source. Aelian tells this story of a certain “Philoxenus,” otherwise unknown.