Friday, November 25, 2011

Image: Emptor Asini


M0853 - M0854 - M0855

854. Emptor Asini. Asinum quidam empturus emit hoc pacto ut eius experimentum ac periculum faceret. Eum itaque ad praesepe ductum inter alios suos asellos collocavit. Ille vero, ceteris relictis, iuxta asinum quemdam otiosissimum et voracissimum, quique nihil umquam agebat, sese proiecit. Id herus videns, eum statim fune ligatum proprium ad dominum reduxit. Cui quaerenti an tam cito eius experimentum fecisset, “Ego mehercle,” respondens ait, “probatione opus non habeo. Scio enim eum talem esse, qualis is est quem sibi socium delegit.”



M0854 = Perry237. Source: De Furia 311. This is Perry 237. Compare the fable of the stork caught with the geese and the cranes, #470.