Monday, August 23, 2010

Illustrated: Cornix et Urna & Corvus Aquilam Imitans

447. Cornix et Urna. Sitibunda cornix reperit urnam aqua plenam, sed erat urna profundior quam ut exhauri a cornice possit. Conatur igitur vano molimine aquam effundere, sed non valet. Lectos igitur ex arena lapillulos iniectat. Hoc modo aqua levatur et cornix bibit. Necessitas est ingenii mater.

431. Corvus Aquilam Imitans. Aquila, celsa de rupe devolans, agnum e grege eripuit. Quod cum corvus videt, aemulatione movetur. Vehementi strepitu, in arietem irruit atque ungues in vellere ita implicat ut se iam motu alarum nequeat explicare. Hunc pastor videns, prehendit; pennis alarum succisis, pueris praebet ludibrio. Ingemens, corvus secum ait, “Hei mihi! Prius, aquilam me esse putavi; nunc vero, me corvum esse cognosco.”


Cornix et Urna; Corvus Aquilam Imitans

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images. I really like the way Crane has paired the wise crow and the urn with the foolish crow who thought he could imitate an eagle.

M0447 Perry390 M0431 Perry002