Monday, August 23, 2010

Illustrated: Harundo et Quercus & Abies et Dumus

731. Harundo et Quercus. Disceptabant de robore quercus et harundo. Quercus exprobrabat harundini mobilitatem et quod ea ad quamvis exiguam auram tremeret. Harundo tacebat. Paulo post, procella furit et quercum, quae ei resisteret, radicitus evellit; harundo autem, quae cederet vento, locum servat.

722. Abies et Dumus
. Fertur olim abies despicere dumos. Iactitat se proceram esse, locari in aedibus, cum velo stare in navibus; dumos autem humiles, viles, nulli usui idoneos. Quorum quidem tale fuit responsum, “Tu sane, abies, tuis gloriare bonis, et nostris insultas malis. Verum nec tua refers mala, et nostra praeteris bona. Cum tu sonanti detruncaris securi, quam velles tum nobis, qui securi sumus, esse te similem!”

Quercus et Harundo; Abies et Rubus

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images. I like the way Crane has paired these two similar stories about the virtues of the flexible reed and the humble bush.

M0722 M0731 Perry304 Perry070