Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Mulier et Vir Pediculosus


M0941 - M0942 - M0943

942. Mulier et Vir Pediculosus. Mulier quaedam, admodum viro contraria, semper verbis eius obiurgando refragabatur. Habita semel cum viro gravi altercatione, maritum pediculosum vocavit. Ille, ut verbum id retractaret, uxorem verberibus contendebat. Quo magis caedebatur, eo plus illa pediculosum appellabat. Vir tandem verberando lassus, ut uxoris pertinaciam superaret, per funem in aquae puteum demisit, suffocaturum se dicens, nisi verbis eiusmodi abstineret. Instantius perseverabat, etiam in aqua mentum usque constituta, verbum illud continuans. Tum vir, ne amplius loqui posset, in puteum demersit, tentans si eam mortis periculo a verborum pertinacia posset avertere. At illa, loquendi facultate adempta, digitis exprimebat; nam manibus super caput erectis, atque ungulis utriusque pollicis coniunctis, saltem quod potuit gestu, viro pediculos obiiciebat; unguibus enim digitorum pediculi sic occiduntur.

Vir Pediculosus et Uxor

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. I wish there were a larger-sized image available to see the woman's fingers!

M0942 = Perry681. Source: Poggio Bracciolini 59 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog (Perry included only two fables of Poggio in his catalog). For a fable about a louse, see #704.