Saturday, October 9, 2010

Illustrated: Mulier Indomita et Vir Eius


M0940 - M0941 - M0942

941. Mulier Indomita et Vir Eius. Mulier, dum lembo amnem transmittit, sorte acerba in mediis aquis vitam reliquit. Vir properat corpus quaerere, lumine iam cassum, quo funeris honos cineri caro adsit. Turba advenit, quae, casus infandi nescia, margine amnis letiferi iter fecit. “Vidistisne meae coniugis vestigia?” inquit. Unus refert, “Non equidem vidimus ulla; ut mersam invenias, cymba facili delabere, qua in praeceps unda volvitur vado prono.” “Ne quaeras illic,” subridens excipit alter; “potius converso lintre viam reflecte. Quantumvis celeri flumine rapta sit, caput rebelle indomitam retro ire compulit.”

Uxor Summersa

Click here for a SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images. Look very closely and you can see her feet in the water!

M0941= Perry682. Source: La Fontaine 1.16 (translated by Giraud, adapted into prose and shortened). This is Perry 682. Compare the story of the headstrong donkey, #238.

No comments:

Post a Comment