Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Pastor et Mare


M0844 - M0845 - M0846

845. Pastor et Mare. Pastorem, qui gregem suum forte appulisset ad mare, cum cerneret illud stare placidum et quietum, cupiditas incessit navigandi et mercaturas faciendi. Venditis igitur ovibus suis, mercatur palmas et in navem imponit atque ita in altum provehitur. Orta autem tempestate, cum periculum esset ne navis fluctibus deprimeretur, mercibus eiectis in undas, aegre vacua navis fuit conservata. Post dies pauculos, cum ad mare pastor tristis sederet, praetereunte quodam et secum tranquillitatem maris (nam tempestas abierat) admirante, “Ego,” inquit pastor, “scio quid sibi velit haec maris tranquillitas, nam alias palmas profecto quaerit quas devoret.” Fabula docet malis acceptis homines cautiores in posterum reddi solere.

Pastor Mercaturam Faciens

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. Notice that there is no passer-by in the illustration; instead, we get to see the terrified expressions of the men on board the ship!

M0845 = Perry207. Source: Camerarius 48. This is Perry 207. Compare the fable of the farmer who tried to become a merchant, #830.