Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Prometheus, Leo, et Elephantus


M0796 - M0797 - M0798

797. Prometheus, Leo, et Elephantus. Leo cum Prometheo saepe querebatur quod se magnum atque pulcherrimum cum fecisset, gallum tamen ipse timeret. Sed Prometheus “Quid,” ait, “me temere accusas? Quae facere poteram, ex me omnia prorsus habes, sed tuus est animus qui ad hoc solum debilitatur.” Leo itaque se miserum aiebat ac demum omnino mori desiderabat. Qua in sententia cum esset, forte in elephantum obvius incidit, eumque compellans, secum sermones serere coepit. Sed eum continuo aures moventem cum vidisset, quid hoc rei esset interrogavit. Cui elephantus, cum forte culex prope ipsum volitasset, “Vides,” inquit, “hoc tam parvulum susurrans animal? Si in meam aurem irrepserit, ego repente morior.” Tum leo, “Quid igitur mihi mortem expetam, talis qui sum, ac tanto elephanto beatior, quanto gallus culice maior est?”

Leo et Elephantus

Click here for a SLIDESHOW of all the Rackham images. Can you see the little gnat that is driving the poor elephant crazy?

M0797 = Perry259. Source: De Furia 357 (shortened). This is Perry 259. For another fable about the lion’s fear of the rooster, see #235.