Saturday, September 25, 2010

Illustrated: Apollo et Vir Facinorosus


M0797 - M0798 - M0799

798. Apollo et Vir Facinorosus. Quidam vir facinorosus se contulit Delphos, tentaturus Apollinem, sub pallio habens passerculum quem pugno suo tenebat. Et accedens ad tripodas, eum interrogabat, dicens, “Quod in mea dextra habeo, vivitne, an est mortuum?” (prolaturus passcerculum vivum, si ille respondisset mortuum; rursus prolaturus mortuum, si respondisset vivum, etenim statim eum occidisset clam sub pallio priusquam proferret). At Deus, hominis calliditatem subdolam intellegens, dixit, “O consultor, utrum mavis facere facito - etenim est penes te - et proferto sive vivum, sive mortuum, quod habes in tuis manibus.” Haec fabula innuit nihil latere neque fallere mentem divinam.

Vir Malignus et Apollo

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0798 = Perry036. Source: Clarke 169 (word order adapted). This is Perry 36. Delphi, on the slopes of Mount Parnassus, was the site of the great oracle of Apollo.

No comments:

Post a Comment