Monday, September 20, 2010

Illustrated: Cicada et Noctua


M0655 - M0656 - M0657
656. Cicada et Noctua. Cicada acerbum convicium noctuae faciebat, quae solita est victum in tenebris quaerere et interdiu cavo ramo somnum capere. Cicada rogata est ut taceret, sed multo validius clamare occepit. Rursus admota prece, magis accensa est. Noctua, ut vidit sibi nullum auxilium esse et verba sua contemni, hac fallacia garrulam adgressa est: “Quia me dormire non sinunt cantus tui, quos putes citharam Apollinis sonare, mihi animus est nectar potare, quod Pallas nuper donavit. Si non fastidis, veni; una bibamus.” Cicada, quae siti arebat, simul vocem suam laudari gaudebat, cupide advolavit. Noctua, cavo obsepto, cicadam trepidantem consectata est et leto dedit. Sic, quod viva negarat, tribuit mortua.

Noctua et Cicada

Click here for a SLIDESHOW of all the Griset images. I like the way the owl is wearing his nightcap.

M0656 = Perry507. Source: Phaedrus 3.16 (adapted into prose). This is Perry 507. Apollo was the Greek god of music, while Pallas Athena (Roman Minerva) was the goddess of wisdom. For another story about Apollo, see #798, and for Minerva, see #790.